Letter #4832
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-07
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Commonefaciendas duximus Fraternitates Vestras in hoc generali capitulo de eo, quod cum illis novissime apud ecclesiam ratione rerum a nobis hic inventarum contulimus, eas quidem, quas pretiosas vocant, quemadmodum in sedem recepti iuravimus, neque diminuere aut alienare statuimus. De nostris dumtaxat, quas huc adveximus et hic paravimus, sicut Fraternitatibus Vestris liberum est apud ecclesiam cum eiusmodi vestris rebus advectis seu acquisitis agere et disponere, quod volunt, et nobis liberum esse velimus. Id ipsum, ut Fraternitates Vestrae litteris suis decernere earumque rerum pretiosarum descriptum inventarium illis inserere velint, oramus.
Pecuniae, quae in dies in varios usus commutantur, inter res pretiosas, quae fixae manent, veluti nobis nuntii Fraternitatum Vestrarum, antequam in pacta iuravimus, declarabant, non aestimantur. Repperit hic praedecessor noster proximus, cui aeternam beatitatem precamur, octo milia marcarum. Reliquit nobis, ut Fraternitatibus Vestris incognitum non est, non amplius quatuor milia, et in ea summa supra mille prohibitae et monetae malae inerat. Haec non ideo scribimus, ut vacuum aerarium relinquamus, habebitur nihilo secius successoris nostri ratio, modo se non iniquo nostro desiderio Fraternitates Vestrae accommodent.
Quas feliciter valere optamus.
Ex Heilsberg, VII Novembris MDXLI.