Letter #4850
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis Praelatis et Canonicis Capituli ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Toties iam a plebano Tolckemitensi ratione decimarum, quas ab incolis in Nartz de bonis conducticiis improbe petit, interpellamur, ita ut nobis propemodum molestus in re levi suis impetitionibus esse videatur, nam cum dicta bona ab illis in Nartz iure locationis a vicariis possideantur et in contractu locationis nulla facta sit de solvendis decimis mentio, neque antea ab illis solutae sint. Non possumus nunc etiam in id consentire, ut contra priorem nostram cognitionem ad eas decimas solvendas adigi debeant, maxime cum illas neque apud reverendissimos olim praedecessores nostros, quibus aeternam precamur requiem, dominum Fabianum et Mauritium episcopos, ipse parochus obtinere potuerit. Sed cum ita sese res habeat, ut bona de quibus decimae petuntur, aliis locari possint, facile permittimus, quo tandem lis haec finem sortiatur, ut explosis his possessoribus ea aliis condicione adiecta, ut eas decimas solvant, locentur. Quod cum ita per Fraternitates Vestras ordinatum fuerit, nulla, vel plebano Tolckemitensi vel illis in Nartz fiet iniuria. Quas feliciter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex arce nostra Heilsberg, ultima Februarii MDXLVI.