List #4853
Cornelis DE SCHEPPER do [Ioannes DANTISCUS?]Regensburg, 1532-08-08
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Numquam credebam fore, ut urbes Germanicae tam se exhiberent paratas ad obsequia caesaris, quam se mihi suae maiestatis nomine exhibuerunt. Plura enim, quam petii, obtinui et longe plus, quam debuere, exhibuerunt, videlicet, cum Nurenbergenses obligati essent ad pedites 500, equites 58, misere ad mille; Ulmenses, cum ad 300, equites 50 exhibuere ad mille et centum pedites lectissimos; Augustani ad 300, pedites miserunt mille. Idem fecerunt et alii, cuius rei ego sum oculatus testis.
Quod ad Turcas attinet, videtur refriguisse impetus ille per Danubium. Scribit doctor Prantnerus eos converso itinere a Danubio in Stiriam profectos. Turcharum classis venit Methonem Peloponesi, nostra in Siciliam vicina ad loca, priorum dicitur esse triremium septuaginta biremium et myoparonum incerti numeri. Id autem pro certissimo habemus minime congressuros nobiscum Turchas mari. Quid terra facturi sunt, periculum faciemus!
Non credidissem tam feracem esse militis Germaniam et in hoc numero sunt longe plurimi veterani, omnes animati ad congrediendum et conserendas manus. Munitionum bellicarum, bombardarum, pulveris et omnis apparatus plus habemus, quam ego arbitrabar, adeo permulcet animos Germanorum assensus caesaris in tranquillitatem imperii.
Lutherani et id genus innovatorum incipiunt resipiscere. Zwingliani in signo et signato, ut vocant, convenere cum Luteranis, et de sacramento verbo non est ambiguitas, quid in corde sit, nescio. Omnes sumus in apparatu bellico, forte si visum fuerit caesari non sequi Turcam, quod nos remur excursionibus magis quam iusto bello usurum, poterimus hibernare Neapoli.
Ex Ratispona, VIII Augusti 1532.