Letter #495
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1530-05-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod felix faustumque sit. Reverendissime domine, frater, amice et vicine carissime et honorande etc.
Primum omnium precor, ut Vestra Reverendissima Dominatio aliorsum vertat tam diut stain⌈[ut]ut stain⌉urnum silentium meum, praesertim cum binas eius litteras acceperim, nam nescio quo facto me semper absente litterae ad illam utriusque maiestatis expediebantur, aut si quid mihi ad caesaream celsitudinem scribendum committebatur, opinio fuit Vestram Reverendissimam Dominationem in reditu esse ad patriam. Quod tamen erat munus amici, curavi, ne quid praetermitteretur; commemorabam saepe tam coram quam per litteras
Nunc de rebus nostris publicis quod scribam, prorsus nescio, eo enim infelicitatis redacti sumus, ut neque consulere neque recte ea, quae sunt, tuto scribere liceat. Adeo omnia in diversum rapiuntur, et quicquid fit adversus aliquem, nobis imputatur, non alia causa, nisi quod utramque partem, quae rem nunc Christianam in summum discrimen adduxit, de his omnibus quae acta sunt, praemonuimus. Nam de Hungaria iam prorsus actum est[2], de nobis vicinis nunc agitur. Somniatur adhuc a plerisque expeditio generalis adversus Thurcum, non considerantibus, quod de illam dudum tot summates, firmiori paratiorique re Christiana exsistente et Thurco dimidio minus virium habente, nequicquam parturiebant; quo magis nunc desperandum sit, universa re Christiana bellis, haeresibus, ambitionibus et odiis intestinis dissecta et conquassata, quae antequam tollantur, frustra vel auxilio divino vel nostris viribus est confidendum.
Rogo plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, ut quando est illi occasio ad nos scribendi, non praetermittat me etiam rebus, quae istic aguntur, impartiri, nam licet me nunc totum elapsum ex undis aulicis otio et libellis meis tradidi, tamen, quid mundus agat, scire adhuc iuvat.