Letter #495
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1530-05-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Andreas Cricius episcopus Plocensis Ioanni Dantisco nominato episcopo Culmensi
Quod felix faustumque sit. Reverendissime domine, frater, amice et vicine carissime et honorande etc.
Primum omnium precor, ut Vestra Reverendissima Dominatio aliorsum vertat tam di[ut]urnum silentium meum, praesertim cum binas eius litteras acceperim, nam nescio quo facto me semper absente litterae ad illam utriusque maiestatis expediebantur, aut si quid mihi ad caesaream celsitudinem scribendum committebatur, opinio fuit Vestram Reverendissimam Dominationem in reditu esse ad patriam. Quod tamen erat munus amici, curavi, ne quid praetermitteretur; commemorabam saepe tam coram quam per litteras maiestati reginali promissum eius de episcopatu Culmensi, quo vacante maiestas sua officium Bonae principis praestitit. Nam et me absente et nemine, quod sciam, suggerente, immo pro se quibusque vel pro suis, ut fit, petentibus et largientibus maiestas sua promissis suis satisfecit et vobis hunc episcopatum obtinuit, quem Reverendissimae Dominationi Vestrae ex corde gratulor tanto impensius, quo magis navicula nostra ecclesiastica in modernis turbulentissimis fluctibus constituta indigeat. Ne multos logos aulicos, ego me eum spondeo et addico Vestrae Reverendissimae Dominationi in hoc pontificali ordine et officio, qui olim eram in iuventutis nostrae amoribus, poëmatibus et consuetudine suavissima. Atque utinam id minus sit exspectandum, quam ex litteris erae nostrae olfacio; tamen et haec mora, cum sit ex dignitate et re publica, aequo animo ferenda est. Dabit Deus his quoque finem.
Nunc de rebus nostris publicis quod scribam, prorsus nescio, eo enim infelicitatis redacti sumus, ut neque consulere neque recte ea, quae sunt, tuto scribere liceat. Adeo omnia in diversum rapiuntur, et quicquid fit adversus aliquem, nobis imputatur, non alia causa, nisi quod utramque partem, quae rem nunc Christianam in summum discrimen adduxit, de his omnibus quae acta sunt, praemonuimus. Nam de Hungaria iam prorsus actum est, de nobis vicinis nunc agitur. Somniatur adhuc a plerisque expeditio generalis adversus Thurcum, non considerantibus, quod illam dudum tot summates, firmiori paratiorique re Christiana exsistente et Thurco dimidio minus virium habente, nequicquam parturiebant; quo magis nunc desperandum sit, universa re Christiana bellis, haeresibus, ambitionibus et odiis intestinis dissecta et conquassata, quae antequam tollantur, frustra vel auxilio divino vel nostris viribus est confidendum.
Rogo plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, ut quando est illi occasio ad nos scribendi, non praetermittat me etiam rebus, quae istic aguntur, impartiri, nam licet me nunc totum elapsum ex undis aulicis otio et libellis meis tradidi, tamen, quid mundus agat, scire adhuc iuvat.
Ex Ploczko, die vigesima octava Maii 1530.