Letter #5496
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-04-22
received [1536]-05-02 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ad comites istos Phrusios, de quibus nobis Sinceritas Tua perscripsit , non possumus hinc nunc equos eiusmodi, qui ex illorum sententia futuri essent, mittere, propterea quod hic id genus equos non habemus et locorum intercapedine tanta tamquam longinquo itinere commode adduci perducique non possent. Sed cum aspirante Deo sospites in Poloniam reverterimus et Sinceritas Tua nos iterum admonuerit, dabimus operam, ut eis in hoc gratificemur. Tametsi nescimus, qui sint et quo genere orti isti comites, petitionem Sinceritatis Tuae non passi sumus apud nos esse irritam. Atque id quicquid est, Sinceritas Tua in praesens boni consulat et bene valeat.
Vilnae, XXII Aprilis, anno Domini M-o DXXXVI-o, regni nostri anno XXX-o.
Ex mandato sacrae regiae maiestatis proprio