Letter #5497
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1536-04-25
received [1536]-05-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi ecclesiaeque Pomezaniensis administratori etc., domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Intellexi Reverendissimam Dominationem Vestram destinasse navigio ire in Marieburgum pro futuro conventu ad festum divi Stanislai in aedesque serenissimi regis meae tenutae divertere. Quod ut Reverendissima Dominatio Vestra faciat, obnixe precor. Parabo me comitem itineris, etiam navigio pro solitaque sua humanitate panem et sal libare et, quae Deus dederit, me gratificare erga Reverendissimam Dominationem Vestram conabor. Utinam et reverendissimus episcopus Warmiensis, quem mala valetudine laborare dicunt, posset Mariaeburgi constitui. Prospicio mentem pronam esse, nis written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ss written over ...⌉i imbecillitas corporis vetabit etc.
Hesterno die mihi litterae redditae sunt ex Vilna maiestatem regiam morbo pedum, seu potius podagra, laborare portatusque est sella in ecclesiam. Nuntius Thurcae nondum fuit expeditus et nuntii Livoniens(ium) or Livoniens(es)⌈Livoniens(ium)Livoniens(ium) or Livoniens(es)⌉ nonnumquam causas suas agunt apud reverendissimum episcopum Plocensem propter imbecillitatem regiam.
I(n)teri(m) Christophorus Chotkovicz, magnae spei adolescens Lituanus, mortem obiit. Cuius funus secuti sunt serenissimus rex iunior et reginalis maiestas. Sic fato omnes sumus obnoxii, alias non occurrerit.
Dicitur Culmensem nobilitatem armatos esse contra consiliarios, sed Deus dissipabit consilium Achitophel. Ludovicus scriba ex arce Mariaeburgensi Dominica praeterita rediit ex Vilna, qui has litteras attulit.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo. Quam Deus Optimus felicissime valere faciat. Cuius salutem votis meis assidue precor.
Ex Meva, ipso die Sancti Marci Evangelistae anno tricesimo sexto super sesquimillesimum.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae integerrimus Georgius a Basen etc. capitaneus Mevensis scripsit