Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo ac patri clementissimo gratiosoque
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime et gratiose.
Post debitam servitiorum ac reverentiae exhibitionem.
Reverendissime Domine.
Fuit hic ad feriam secundam proxime lapsam dominus Fabianus contionator Warmiensis, vocatus a nobis propter organi probationem etc. Is, profectus hinc ad dominum ⌊administratorem Allensteynensem⌋ ac negotiis suis expeditis inde reversus, attulit mihi desiderium et consilium eiusdem: tale ut suis impensis hunc adhuc baiulum ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem sciscitaturus de tempore ac die ⌊conventus Prutenici⌋ proximi. ⌊Qui⌋ si forsitan non esset omnino hac tempestate celebrandus, vel saltem tantisper dum interea ⌊venerabili capitulo⌋ morem gererem, prorogandus, certe ex Reverendissima Dominatione Vestra (cui fidem meam in eundem obstrinxi) rescirem.
Equidem nisi cum Reverendissima Dominatione Vestra essem concessurus, gratam rem me facturum video ⌊venerabili capitulo⌋, si illius votis responderem. Quod tamen mihi non est integrum, nisi a Dominatione Vestra Reverendissima permisso. Quia vero per dominum ⌊Valentinum camerarium⌋ scribi mandare dignata est, velle me intra octo dies de omnibus, quae tunc cupiebam, certiorem facere, et iam dies octavus praeteriit, nihil autem mihi responsum, in dubio est animus nec quod faciam, satis scio.
Hinc est, quod Dominationem Vestram Reverendissimam iterum subditissime oro, ne gravetur me hac molestia liberare ac responso suo cum praesenti baiulo propterea misso dignari, ut sic sciam, quid mihi potissimum sit faciundum, hoc est, iturusne sim perendie mane [c]um domino ⌊admi[n]istratore⌋ versus ⌊Warmiam⌋, an hic diutius voluntatem ac beneplacitum Reverendissimae Dominationis Vestrae exspectaturus.
Porro si ⌊Elbingi⌋ ⌊conventus⌋ iste (ut fertur) esset habendus, facile et satis tempori possem e ⌊Warmia⌋ post confectum ⌊capituli⌋ negotium Elbingum venire, quo sic utrobique fidem et obsequium meum testatum facerem. Fiat tamen in omnibus voluntas Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius gratiae me humillime commendo.