» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5651

Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1539-04-07
            received [1539]-04-08

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 230

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 43

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D.68, f. 230v

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo.

AAWO, AB, D.68, f. 230r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.

Post officiosissimam sui commendationem.

Nova, quae accepi ex Cracovia, haec sunt, quamvis non bona, tamen et Reverendissimae Paternitati Vestrae scriben(da) or scriben(dum)scriben(da)scriben(da) or scriben(dum) puto: Turcus in Hungaria est atque castrum munitissimum Volpe nuncupatum vi occupavit. Alia duo obsidet inter fluvia Pruth et Nestr, tantum commeatus sive victus tamen(?) in Valachia deposuit, ut nec tantum oppida accipere possunt, ut in campo(?) hinc inde ponuntur, tres pontes super Danubio exstruxit. Hungaria tremet. Camenecz in ore leonum tremet situm on the marginsitumsitum on the margin, eruat eum Dominus.

Mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae progressum, quomodo clarissima virgo Isabella intravit in Hungariam et quomodo accepta per serenissimum dominum Ioannem Hungariae regem etc. Remittere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra perlecto.

Cum haec me et perpetua obsequia mea commendo gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Quam Dominus Deus diu et feliciter conservare velit in optima salute bonum Deum oro.

Datum Warmiae, 7 die Aprilis anno Domini 1539.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis

Postscript:

Nondum data est possessio cantoriatus venerabili domino Hosio, nam exspecto quousque post festa.