Letter #5682
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1539-06-05
received [1539]-06-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo clementissimo
Salutem plurimam ac prompta obsequia mea.
Reverendissime in Christo Princeps et Domine, domine clementissime.
Non possum celare Vestram Celsitudinem pro subdito meo erga istam studio me intra bimestre spatium in Inferiorem Germaniam profecturum esse. Velim itaque meum officium Vestrae Celsitudini oblatum, si ista ad amicos quid scribere ac aliud quippiam illic curatum cupiat, ut me nuntio aut ministro uti dignetur. Neque enim minus mihi curae erit, ut Vestrae Celsitudini inserviam, ac illud ipsum, propter quod hanc profectionem suscipio.
Tametsi autem omnino sperem me id bona gratia transacturum esse, tamen peto suppliciter, ut me Vestra Celsitudo amicis suis in curia Burgundionensi commendare velit, ita ut iuri meo patrocinentur, si forte causa in iudicium deducta fuerit.
His me Vestrae Celsitudini humiliter commendatum cupio, istam vero Deo Optimo Maximo quam diutissime ac felicissime nobis incolumem conservandam.
Dominus Georgius Scheueke Vestram Celsitudinem quam officiosissime salvere iubet.
Dantisci, in festo Corporis Christi, anno etc. XXXIX.
Vestrae Celsitudini nuncupatissimus cliens Iacobus a Barthen