Reverendo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ et Magnifico ⌊Janussio Latalski⌋ palatino Posnaniensi et capitaneo Juniwladislaviensi, oratoribus nostris ad serenissimum dominum Romanorum, Germaniae, Hungariae et Bohemiae etc. ⌊regem⌋ designatis, sincere nobis dilectis
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Scire volumus
Strenuitates Vestras, quia magna cum instantia hic sumus petiti a nobili Anna Zukowska, filia quondam spectabilis Leonardi Fogelueder consulis Cracoviensis, quatenus eius negotium, quod apud serenissimum dominum Romanorum, Germaniae, Hungariae et Boemiae etc. ⌊regem⌋, consanguineum et fratrem nostrum carissimum, habet ratione certi debiti, videlicet novem millium trecentorum viginti et septem florenorum Hungaricalium eidem olim Leonardo, patri eiusdem Annae, debitorum, commendare dignaremur Strenuitatibus Vestris apud illius regiam maiestatem solicitantis. Cuius precibus, tum et aliorum consiliariorum nostrorum pro ea apud nos factis, annuimus non gravatim, quandoquidem sci{u}mus debitum illud liquidum fuisse. Unde committimus Strenuitatibus Vestris, quatenus de ea re cum ⌊sua maiestate regia⌋ ex parte eiusdem Annae Zukowska creditricis captato aliquo commodo tempore agant et nostro nomine commendent, ut sua maiestas se illi subditae nostrae exorabilem praestare dignaretur, quae hunc nuntium suum cum sufficienti instructione ad Strenuitates Vestras mittit, ex quo abunde se disponent de statu debiti sui. In qua re cum anno superiore ⌊maiestati suae⌋ pro eadem Anna Zukowska scripsimus, illius maiestas respondit tum illi clementem se velle eius debiti habere rationem, quando originales obligationis illius debiti litteras suae maiestati misisset, quas nunc per eum nuntium suum et affinem mittit. Ideo Strenuitates Vestrae ne desint istic illi, quo clementem relationem hac in re referant a ⌊maiestate sua⌋ et quidquid patrocinii in ea re Strenuitates Vestrae eidem Annae istic exhibuerint, erit nobis gratum studium Strenuitatum Vestrarum.