» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5703

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1540-08-21


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, AGAD, AZ, 2999, f. 194

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres

Reverendo in Christo Patri, Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto gratiam nostram regiam.

Reverende sincere nobis dilecte.

Quaeritur Henricus Brann gener Margarethae, civis Varmiensis, sibi per nobilem Nicolaum Plothowski vim esse factam et res nonnullas ablatas, nimirum sex vaccas, equum unum, gallenas, utensilia et alia nonnulla, quae sunt arrestata et occlusa. Quod si ita est, hortamur Paternitatem Vestram, ut Henrico iustitiam administret, quae per vim servitor illius abstulit, ea restituere et occlusa atque arrestata libere dimittere iubeat. Factura pro gratia nostra et officio suo.

Datae Vilnae, Sabbato ante festum Sancti Bartholomei Apostoli proximo anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri anno trigesimo quarto.

Ad mandatum regiae maiestatis proprium