Reverendissimus dominus ⌊cardinalis Augustanus⌋, cum sit erga nos studio et observantia singulari, magnam sollicitudinem prae se fert, quo illustrissimae filiae nostrae se dignos maritos consequi possint. Quoniam vero prima nobis cura est de serenissima domina ⌊Isabella Hungariae regina⌋, quod eam ex difficultatibus et periculis, in quibus versatur, ereptam cupimus, auctor nobis est, ut fratri illustris domini Bavariae ducis eam in matrimonium demus. Est is quidem nunc archiepiscopus Saltzburgensis, verum cum nondum sit maiores ordines consecutus, relicto archiepiscopatu ad uxorem ducendam animum adiecisse dicitur. Deinde facultates amplas habere et ingentem pecuniam serenissimo domino ⌊Romanorum regi⌋ mutuam dedisse fertur. Cuius maiestas aliquot Silesiae ducatus hereditarios illi daturus e paper damaged⌈[us e]us e paper damaged⌉st, ut sic ei de credita pecunia satis faciat. Sed rursus ea consuet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉udo dicitur observari in Bavaria, ut qui maximus est natu inter ducis filios, is ducatum integrum solus possideat; fratres vero eius ad ecclesiasticas dignitates aspirent neque possessiones ullas in Bavar paper damaged⌈[] paper damaged⌉ia habere possint. Quae res nonnihil nos deterret, cum et familia placeat illustrissima et aet paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉as illius cum aetate serenissimae filiae nostrae convenire videatur. Itaque cupimus ex Paternitate Vestra cognoscere, quid ipsa de iis rebu paper damaged⌈[ebu]ebu paper damaged⌉s explorati habeat. Quoniam vero de illustribus quoque domi paper damaged⌈[e domi]e domi paper damaged⌉nis marchionibus Badensibus idem reverendissimus dominus cardinali paper damaged⌈[inali]inali paper damaged⌉s nobiscum egit, eorum quoque status qui sit, nobis Paternitas Vestra perscribat et fidele suum consilium, ita ut perpetuo facere consuevit, nobis impartiat et cubicularium hunc nostrum primo quoque tempore ad nos remittat, factura pro gratia nostra et fide atque officio suo.
Quae bene valeat.
⌊Piiotrcovia⌋, decima octava Ianuarii, anno a Christo nato 1548, regni vero nostri anno quadragesimo primo.