Letter #5810
Filippo NICOLA to [Ioannes DANTISCUS]Cremona, 1530-07-15
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem plurimam.
Cogitanti mihi, quosnam praecipue boni nostri senis Mercurini mors illa afficere debuerit, tu non in postremi[s] affuisti, quem scio et dilexisse semper eum virum, et coluisse mirifice. Cumque ratio consuetudinis nostrae meaeque in te singularis observantiae facile posceret, ut ad te aliquid scriberem, non modicum etiam momentum addidit tam acerbus nuntius hominis tibi pernecessarii nobisque non mediocriter dolendi. Sed quando sic nati sumus, ut fati, demum necessitati parere opus sit, quid aliud praestare debemus, quam si minus aequo, at saltim, quae accidunt, forti animo feramus?
Producit nos naturae in lucem huius vitae inscios, aufert alterius omnino ignaros, certa tamen spe fultos, quod tam mirabilis fabrica homo funditus interire non debeat. Quod ita verum, remota etiam omni superstitione, semper putavi, ut dicere necesse sit, si aliter sentias et Deum ipsum, et universam ipsam naturam insanire nihilque in rerum natura esse homine miserius, nihil calamitosius. Sed quorsum haec nunc philosophica asseveratio? Nimirum, ut quanto magis possint, desiderium amissi senis leniam meque ipse consoler.
Nam cum et persancte vixerit, eo magis putandum est esse illum meliore, quam hic esset, condicione vanasque nostras et fatuas mortalium curas ex alto ridere, quin et suas, quas animo indefatigato et anxio, dum viveret, perferre solebat, quod sine dubio tot suis laboribus, vigiliis inflammato studio in principem et rempublicam sibi mortem maturavit. Nam vir erat ita natura constitutus, ut posset in longissimam aetatem perdurare, ingenium ipse suum tot semper modis fraudasset. Quod ad nos attinet, non omnino mecum male actum reputabo, si saltim intelligam pristinum tuum in me animum remanere nihilque abstulisse tuae in me benevolentiae Mercurini mortem iamque litteris interdum tuis experiri liceat, quas si ullo umquam tempore desideravi.
Nunc certe maxime Cornelium nostrum, si istic adest, plurimum ex me salutabis dicesque, nisi aliquid et ipse ad me scribat, habiturum me eum pro hoste, quem pro amicissimo habeo. Quem tamen prius meis scriptis lacessivissem, si ipsum putassem apud vos esse.
Novi quidem, quod hinc ad vos scribam, non habeo, nisi forte scire multis vastari multis in locis, quod abhinc multos annos non accidit, a lupis provinciam nostram timerique adhuc annonae caritatem et pestilentiam. Quae mala amoveat Deus.
Dux noster cotidie firmior speroque eum propediem validum fore.
Vale.
Cremonae, Idibus Iulii 1530.
Dominationi Vestrae deditissimus Philippus Nicola