Letter #584
Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUSBari, 1531-01-27
received Brussels, [1531]-03-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantischo episcopo Chulmensi, [serenissi]mi regis Poloniae [ora]tori dignissimo, [domin]o uti fratri honorandissimo
Apud sacram caesaream catholicamque maiestatem
Reverendissime domine. Post plurimam commendationem.
Accepi Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras datas ex Colonia Agrippina 29 Decembris et cum illis privilegium remissionis seu donationis adohae non solutae tempore illustrissimae dominae ducis felicis memoriae etc. Accepi et litteras caesareas ad reverendissimum dominum cardinalem et consiliarios huius regni, quibus utar, dum tempus et res ipsa consulent. Nam ad praesens caesariani mussitant et nos mussitare oportet, si duo milia donata per caesarem modo praeponerentur, insurgeret fiscus regius pro maiori summa, nam de ultima adoha in regno imposita multo pluris debitores sumus, quam litterae caesareae relaxant seu donant. Propterea cum his litteris caute agendum erit, et ubi opus esse videbitur, opportune praesentari poterunt. Interim apud me secreto iacebunt, ne coricei ascultent. Scribit Dominatio Vestra Reverendissima se ternas ad me misisse litteras per manus domini Ioannis Iacobi de Dugnano, ego vero nullas accepi, nisi has tantum per manus Ioannis Violae, qui est factor Velzerorum. Is mihi litteras cambii etiam praesentavit, quas admisi, ea tamen lege et condicione, ut intra duos menses liceat serenissimam maiestatem reginalem consulere, quam et consului et in horas huius negotii resolutionem exspecto nec despero, quin serenissima maiestas reginalis consensura non sit, ut sescenti ducati persolvantur. Scripsi serenissimae maiestati reginali multas rationes, propter quas hi sescenti ducati a suo fisco seu aerario persolvi debent, et supplicavi, ut thesaurario novum mandatum faciat, quo possit huic debito satisfacere, nam aliter cum suo honore non posset.
Longam oporteret me scribere historiam, si, quae egerim cum thesaurario super huiusmodi negotio, ad plenum exarare vellem. Spero me omnia oretenus enarraturum, dum fandi coram dabitur copia, interim satagam, ut ex hoc ultimo cambio neque damn[um] neque dedecus Dominationi Vestrae Reverendissimae resultet, et rem ad votum transigi cur[abo].
De Monte Serico nisi nobiscum exuberans caesaris gratia affuerit, actum est, nam apud sanctum Collaterale Consilium nihil boni perfici poterit, praeterquam si litterae satis gratiosae obtinerentu[r] sub formidabili poena mandantes, ne secus fieret.
Commiseram Ioanni Levitio, ut duos vel saltem unum canonicatum obtineret a sacra caesarea maiestate, cuius facultatis est praesentare canonicatus in ecclesia Sancti Nicolai de Baro tamquam de iure patronatus suae maiestatis caesareae in hoc regno Neapolitano. Respondit mihi per litteras, quod gratiam impetraverat, sed numquam han[c] gratiam per litteras caesareas expedivit. Quare rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, si de hac re notitiam habet, mihi rescribere dignetur, quid actum sit in causa, et si possibile est, per Dominationem Vestram Reverendissimam hanc gratiam in favorem meum expediri, rogo, efficiat, ut mei voti compos exsistam. Pro quo plurimum plurimumque debere me fatebor eidem Vestrae Dominationi Reverendissimae, cui me et obsequia mea fraterna commendo.
Datae Bari, die 27 Ianuarii 1531 raptim.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ad vota paratissimus Ludovicus Aliphius etc.