» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #598

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1531-02-26
            received Ghent (Gandavum), [1531]-04-20

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 3465, p. 185-186

Prints:
1POCIECHA 4 p. 407 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

[Reverendo in C]hristo Patri, domino Ioanni [Dantisco] episcopo Culmensi apud [caesaream et] catholicam maiestatem [regio ac nostro] oratori [sincere] nobis dilecto

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Heri redditae sunt nobis litterae Sinceritatis Tuae datae in Aquisgrani 13 mensis Ianuarii ... quibus scribit se nobis misisse ex Colonia duplicatas omnium illarum nostrarum expeditionum praeterquam Montis Serici, de quo brevi sperat se commodius aliquid impetraturum.

Accepimus ea omnia, quae nobis misit Sinceritas Tua et quidem grato animo, non tamen duplicatis litteris, sed uniuscuiusque negotii unas litteras atque et alteras de Monte Serico nobis a Tua Sinceritate missas, quarum sententiam iam pridem intellexeramus ex litteris Sinceritatis Tuae. Et licet credamus Sinceritatem Tuam consimiles in his negotiis nostris magnifico Ludovico Aliphio, secretario et cancellario nostro, regio et nostro oratori misisse, nos tamen illi per litteras celeriter calcaria addemus, ut hoc negotium Montis Serici quantocius in concilio collaterali definiri obtineat. Quod quam diu expeditum non fuerit, tam diu Sinceritas Tua in curia caesaris immorari cogetur, nos etiam istas litteras a Tua Sinceritate missas magnifico Ludovico Aliphio per proprium nuntium nostrum mittimus.

De Scipione de Summa satis iam scripsimus. Unum est, quod replicabimus, si is officio suo, cui praesidebat, destituetur, nollemus et fratrem eius in castellanatu nostro sustinere, id enim minime quadraret, sed efficere deberet Sinceritas Tua, ut hoc de voluntate caesaris et non nostra censeretur procedere, sicut antea diffusius scripsimus Sinceritati Tuae.

Quam bene valere optamus.

Datae Cracoviae, die XXVI Februarii M-o D-o XXXI.

Bona regina subscripsit