Letter #6010
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), [1535-03-10]
received [1535]-03-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine. Salutem et sui commendationem.
Intellexit Vestra Reverendissima Dominatio superioribus meis litteris ac per ipsius fratrem imperfectionem et indispositionem meam, testor Deum, qui omnium corda noscit et mentes respicit, quod nihil mihi gravius et molestius, quod in hunc conventum comparere nequeam. Vires tametsi debiles admodum habeo, linguae officium totum tamen claudicat, quod mihi vita etiam taediosa est et mors felix optabilis ferenda. Tamen sunt, quae Deus iusto suo iudicio nobis immittit, utinam debita patientia id tolerarem. Cuncta adversa et cunctae afflictiones grato erga Deum susciperem animo, ne meritum patientiae murmuratione mea apud Deum invalidum existimaretur reddereturque. Mitto igitur ad hunc conventum venerabiles fratres meos Tidemannum Gise custodem ac Felicem Reich, canonicos ecclesiae meae, quibus commisi, quatenus sine scrupulo omni fiduciae sincera <e> paterna <e> sese Vestrae Reverendissimae Dominationi committant eidemque fidem praebeant, conferant cuncta cum Dominatione Vestra ac secum ipsis. Proinde oramus Dominationem Vestram obnixe ipsos ad ipsam Reverendissimam Dominationem Vestram concedere favorabilem accessum, amico animo audire et exaudire velit, nam res nostra hic agitur. Scit enim Dominatio Vestra Reverendissima, quod sumus saecularibus admodum exosi, quod et mihi praecessor Vestrae Reverendissimae Dominationis innotuit asserens: non audeo me fratri meo comittere in his turbulentissimis temporibus.
Ceterum rogo, quo et Dominatio Vestra Reverendissima hoc negotium, quod mihi per ignominiam et infamiam perperam impingitur, de articulo incluso regiis litteris, quem mihi et dominatio vestra <et> alii domini, ut includeretur, iusserunt, ex quo id iussu Vestrae Dominationis patiar. Informare dignetur illos calumniatores ex quo ob meam absentiam cum ipsis personaliter expostulare nequeo, ut a diffamatione sese continent, si quid actionis adversum habent me.