Letter #609
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1531-04-04
Manuscript sources:
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem.
Non erat anxia et exquisita excusatione opus superinscribed⌈opusopus superinscribed⌉ dilati in tempus responsi ad meas litteras, optime ac humanissime Dantisce et patrone mi! Omitto enim in epistola praesertim magnifica ista cognomina dignitatis tuae, quibus ut ornatus merito es ita haudquaquam te illas gaudere certo scio. Satis enim sciebam non modo multis, verum etiam magnis occupationum turbis obrui te magis quam teneri. Illo unice gavisus, quod et litterae tuae declarant et res ipsae testantur, veterem tuum in me amorem nulla ex parte factum, sic enim scribis, esse remissiorem, cuius amicitia si carerem, ambienda erat modis omnibus. Quis enim non talis tantique viri gaudeat vel potius non superbiat ac sese efferat consuetudine nedum amicitia?
Quod carminis Latini in me nescio quam elegantiam et facilitatem laudas, facis tu quidem non tam pro more aliquo tuo qui aliunde tibi irrepserit, sed prorsus pro naturae tuae benignitate summa. Qua etiam his tua sponte cedis, quos relinquere post te longo intervallo poteras, cum
cf. Mart. 8.18.9-10 amicus, qui velit ingenio cedere, rarus erit ⌊sint tam pauci, ut ille ait, qui velint ingenio cederecf. Mart. 8.18.9-10 amicus, qui velit ingenio cedere, rarus erit ⌋. Quid enim cf.
Mitto, sicuti iubebas, ad te poemata quaedam mea, inter quae et illud, quod mandaveras aud
Mittam vero deinceps plura tibi, dummodo sciam, ubinam gentium agas. Hactenus enim non satis sciebam, secutusne esses in
De
Venio ad eam partem litterarum tuarum, in qua scribis versari me in tragoedia hac non admodum ex usu meo. O mi Dantisce, sentio et intellego satis, quam dicas tragoediam, sed quis me liberabit ex hac tragoedia? Quis ex tragoedo comoedum me faciet? Obsequendum est, uti vides, hisce et temporibus et moribus, in quae quoniam et ego incidi, necesse est et me velut Ixyonis
Amicus ille, qui te salutari iusserat meis litteris et cuius tibi nomen excidit, est
Ex novis, quae scribebas, nihil sane placebat, nisi quod speramus
Nobiscum nihil rerum quod scire tua referat admodum, hoc est hidden by binding⌈[est]est hidden by binding⌉ quod audire delecte written over a⌈aee written over a⌉t. Aedificamus tamen et mutamus quadrata rotundis muris, scilicet nos defensuri, si Dominus civitatem custodire noluerit.
Habes nunc et tu, mi Dantisce, epistolam non Ciceronianam, sed Noricam, id est confusam et barbaram. Quae enim sit istaec superstitio, laboriose et anxie electa verba quaerere ad amicum scribentem! Epistulas ego a [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ quam coram loqui scribere non soleo. I nunc et excusa tuam in scribenda epistula negligentiam, optime Dantisce, cum habeas a me exemplum non solum non quaesitae elegantiae, sed paene etiam affectae hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ negligentiae.
Felicissime opto, ut valeas cum tuis omnibus. Rogo, ut salutes meo nomine, si forte adhuc tecum sunt, doctissimos viros dominum
Te rogo, ut si on the margin⌈sisi on the margin⌉ quando per occupationes tuas tibi vacet, ad me scribas. Utinam
Tuae Reverendissimae Dominationi unice deditus
In Funere Reverendissimi Domini
Opes honestas contulit patientia.
Scribere me Dantisce iubes Epicedia magni
Quae
Fas mihi mandatis animo parere volenti
Tua cuncta iussa quem decet, capescere.
De me sic meritus cum sis, et sic tua virtus
Et postulet haud vulgaris eruditio.
Accipe sed lacrimis alieno carmina plectro
Ratione scripta
Quod quia spreverunt Elegi tractasse rebelles
Successit his Iambus aequus arbiter,
Quondam criminibus nunc aptus et ille querelis,
Et ante saepe lectus in funebribus.
Tempore quo tetricae ruperunt fila sorores
Tibi Mercurine Gattinariae domus
Eximium decus, ad tumulum venere frequentes,
Divae daturae iusta funeri tuo.
Prima bonis virtus comitata sororibus ibat
Probitate, lege, pace, iustitia, fide.
Ibat et ipsa suis sapientia cincta ministris,
Modestia, pietate, fortitudine.
Ex his triste duae pheretrum subiere priores
Capulum sequentes ingemuere ceterae.
Praecipue pax atque fides, quas ille solebat
In tempus omne amare constantissime.
Iustitia indecores flebat laniata capillos
Audita sive hoc, sive tale quid loqui.
Quae modo ab exilio duce te revocata videbar,
Te Mercurine abeunte rursus avocor.
Conscidit alma fides lacerae subtegmina pallae
Et eiulabat ut solent miserrimae.
Ingemuit probitas solam se questa relinqui
Quod occidisset ipsius verus pater.
Quis numerare queat, quot in illo funere divae
Bonis amicae lacrimas effuderint?
Quas neque crediderim tantum doluisse, cicuta
Quando extulere consopitum Socratem.
Nec plures lacrimas magno fudisse Platoni
Cum sternerent funebre diversorium.
Non sic Democritum flerunt non Pythagoraei
Ad haud parum lacrimosa busta funeris.
Nec tantum ille chorus virtutum Heroinarum,
Funebre solvit Mercurino debitum.
Verum etiam super Aonides venere puellae
Nec defuere contorales Gratiae.
Quae procul e tumulo spectantes tristia magni
Sed gloriosa Mercurini funera.
Constiterant maestae gemitusque dedere Camenae,
Collacrimantes adstiterunt Gratiae.
Cum sic prae reliquis de ter tribus una loquuta est,
Fuisse credas Uranien amabilem.
Heu dolor, hoc etiam Parcis licuisse superbis,
Quis aequiore pectoris sensu ferat?
Ecce iacet nostri quondam defensor honoris,
Nos ille semper excolebat unice.
Quanto nostra salus orbata est praeside? quanto,
Orbata patre vera virtus exsulat?
Quale Auguste tuo decessit lumen honori,
Letale vulnus hocne sentis Carole?
Nemo tuae melior, te principe, praefuit aulae,
Meliusque rebus nemo consuluit tuis.
Pacis et armorum fuit arbiter aequus, et idem
Auctoritate summus, invictus manu.
Magnarum contemptor opum, pietatis imago
Rarissima altae fama temperantiae.
Invidere tuis talem fata impia rebus
Auguste Caesar o beate praesidem.
Ne tibi quo posses veterum virtute priorem
Te gloriari dira sors relinqueret.
Nam fuit ille tibi, quod Maecenas fuit olim
Tuo bonus ter maximo cognomini.
Quod fuit Aecidae Phoenix, quod Nestor Atridae,
Quod Mentor incluto senex Ulisseo.
Quod fuit Aeneae magno generosus Achates,
Quod glorioso Ephestion Philippidae.
Nunc tamen ille brevem tantus tenuatur in urnam,
Et vix inane nomen exstat illius.
Vos mihi nunc maestae date lilia pulchra sorores,
Cumulemus ut sepulcra floribus novis.
His saltem illustrem decoremus honoribus umbram,
Fungamur hoc, quamvis inani munere.
Talibus Uraniae dictis affata sorores
Confusa tristes eiulatus aedidit.
Nec Charites tacuere, sed e tristibus una loquuta est
Thalian hanc fuisse floridam ferunt.
Nos larga dedimus caelestia munera dextra,
Tibi Mercurine queis placebas omnibus.
Luminibus blandam tibi nos afflavimus auram,
Nos vultui tuo perennem gratiam.
Nos decus indidimus maiestatemque verendam,
Tuoque robur haud iniquum corpori.
Nostrum munus erat quae te facundia divis
Aequavit ipsis, praetulit mortalibus.
Quid tamen haec prodest tibi nos tribuisse deorum,
Benignitate copiosa munera?
Invida postquam isthaec mors abstulit omnia, quando
Fuerant tibi datura fructum maximum.
Iam patrium linquens Hispani flumen Iberi,
Germaniam petis secutus Caesarem.
Cum subito extinctum populi videre colentes,
Montana regna ad Oenipontum nobile.
Scilicet invidit fatum, ne magna videres
Rheni superbi, Danubique flumina.
Sed nihil immiti prosunt in morte querelae,
Nullis superba precibus umquam flectitur.
Nos tibi nunc tumulum facimus, tumulumque coronis
Ornamus hisce perpetuo virentibus.
Ut dum vere novo repetitus floreat orbis,
Tua gloriosa laude fama floreat.