Letter #6103
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-02-28
received [1536]-03-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei Gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater in Domino singulariter observan(de).
Salutem et commendationem.
Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis Lubaviae 18 huius datae, 21(?) p(rim)a(?) eiusdem mensis redd written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉dddd written over ...⌉itae, mihi fuere gratae, quidem eo maxime, quod mihi testatae sunt Vestrae Reverendissimae Dominationis incolumitatem ipsamque laetam ac sanam vivere. Quam Dominus Deus longaevo ... illegible⌈...... illegible⌉ sibi praestare dignetur, obsecro.
Tabellio meus hinc Vilnam versus solvit VI-a Mathiae, cum quo et sacrae regiae maiestati non incognitum feci, quod passim hic inter nostrates deferuntur, rogans atque obsecrans, ne illis susurrionibus, si tale quid ad pientissimas aures maiestatis suae perlatum fuerit, nobis non auditis fidem praebeat. Satis id extense suae maiestati declaravi et tale si(mi)le(?) quid biennio effluxo factum esse in memoriam suae maiestati reduxi extensissime et profusissime etc.
In negotio ill(ustrissimi) or ill(ustris)⌈ill(ustrissimi)ill(ustrissimi) or ill(ustris)⌉ comitis palatini quid dux vicinus noster Vestrae Reverendissimae Dominationi responderit, aveo scire, quantum fas est, quod indiem exspecto.
In novis etiam nil aliud habeo, quam dominus dominus a Verden Vestrae Reverendissimae Dominationi innotuit in molestatione mea. Assignavi legem illam Vestrae Revrerendissimae Dominationi solum, utrum eam etiam ita intelligeret, quid latro meretur, qui sine diffidatione dominum(?) suum(?) invadat et adversus eum conspiret, an etiam ita plectendus venit, prout lex dictat dictat de censu, qui spectat ad vicarium, ipse enim coram iusto iudice eum ... illegible⌈...... illegible⌉ bene tuebitur, ille prodit... illegible⌈...... illegible⌉, habebat panem, quem apud amicos sumpsit, qui verbotenus solum ita se appellant, in factis sunt enim aemuli et pestilentes persecutores in stomacho inconsumpti... illegible⌈...... illegible⌉(?), cum insidiatus fuerat mihi, quomodo Deus prosperabit facta nostra, ex quo tam intestino malo nos invicem persequ(untur) or persequ(uimur)⌈persequ(untur)persequ(untur) or persequ(uimur)⌉, non video. Ego autem sileo et defensioni illius me subicio, qui etiam patrem pro persecutoribus suis novit exorare. De his extensius et tutius coram commentabimus paper damaged⌈[mus]mus paper damaged⌉
Reverendissimi domini episcopi litteras Gnesnensis alia via, ne gravarem Dominationi Vestrae Reverendissimae, disposui. <S>chedam, qua hoc superioribus litteris significavi, neglexi intrudere praefatis litteris.
Vestram Reverendissimam Dominationem vigentem et valere, et vivere felicibus saeculis cupiens.
Ex castro Helsberg, paenultima Februarii 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Varmiensis
Postscript:
Reverendissime Domine.
Hac hora a domino Alberto Kiewski ex Cracovia de dat(o) or dat(a)⌈dat(o)dat(o) or dat(a)⌉ VII Februarii litteras accepi, in quibus haec continentur. Rerum novarum non alias habemus in praesentia, praeterquam quod caesar est Mediolani, classem, cum qua fuit in Africa, non dimisit, cui tamen non solvit stipendium, sed promssis eam alit. Vere futuro forte de promissis ipsis licitatione illi responsuros. Meditatur multorum iudicio irruptionem in Graeciam, sed eam rem pandit nemini, quo Turchas nihil tale opinantes felicius aggredi posset. Ex contributo Siciliensium conflavit quinquies centum milia, ex contributo vero Neapolitano duplum eius. Intelligat autem Dominatio Vestra millia aureorum utrobique.
Haec <s>cheda scripta est ad dominum Tidemannum Gise. Item de rege Sueciae, q(uo)d or q(uomo)do⌈q(uo)dq(uo)d or q(uomo)do⌉ interemptus sit, certum esse mihi significatum est, quae res nonnihil novitatis adversus nos parituram videtur, praesertim vicinum nostrum. Dii bene vertant.