Letter #6121
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-12-12
received [1535]-12-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater singulariter carissime ac observande.
Salutem et longaevam in Domino ad vota felicitatem.
Tametsi in novis nihil habeo et quae cum hoc nuntio a domino de Werden accepi, ea ipse Vestrae Reverendissimae Dominationi impertivisse non hesitans, nihilominus, ne hic nuntius vacuus a me ad ipsam veniat, mitto exemplum illorum novorum cum praesentibus litteris, quibus ipsam Dominationem Vestram Reverendissimam amore sincero et fraterno visito ac, ut me pari vicissitudine amet et persequatur, opto.
Ex Helsberg, 12 Decembris 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae sincerus frater Mauricius episcopus Warmiensis