Letter #6167
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-06-02
received [1539]-06-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine colendissime.
Reverentiae et observantiae studiosa commendatione praemissa.
Agimus gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod nuper ad intercessionem nostram Benedicto Steffen subdito nostro linum ex arresto Braunsbergensium relaxaverit. Qui simili modo, nescimus autem, quo fundamento, etiam praesentium latori linum suum hactenus detinent, cum tamen ille iampridem a nobis libertate sit donatus, eique non secus atque cuilibet extraneo libere mercari licuerit. Rogamus igitur, Dominatio Vestra Reverendissima etiam huic similem dearrestationem paterna gratia concedere dignetur.
Nos Reverendissimae Dominationi Vestrae devote commendantes.
Ex Frawenburg, II Iunii anno 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimi praelati et canonici ecclesiae Warmiensis