Letter #6223
Mikołaj DZIERZGOWSKI to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1547-08-03
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, fratri carissimo ac honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉ etc.
Reverendissime Domine, frater carissime.
Salutem et fraternam caritatem.
Non credat Reverendissima Dominatio Vestra, rogamus, quod temeritate aliqua adducti reverendissimum dominum Culmensem episcopum ad synodum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ provincialem vocare instituimus, sed vestigiis praedecessorum nostrorum diplomatibusque apostolicis ac iudiciariis decretis super ea re latis nixi fecimus. A Reverendissima Dominatione Vestra, quod eam reverendissimo domino archiepiscopo Rigensi subesse scimus, abstinuimus, sed de reverendissimi domini episcopi Culmensis nostrae provinciae adherentia clara documenta et privilegia habemus, contra quae, si se eximere ab illa contenderit, ius nostrum tutari contraque eum ex statutis provincialibus procedere, inviti licet, cogeremur.
Illud vero paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ sane miramur, quod Reverendissima Dominatio Vestra, singulari prope doctrina praedita, consultationem de religione deque reb<us> divinis non prius intendere putet, quam de rebus profanis eum ex sacris litteris recentibusque vicinorum casibus perspectum satis habeat. Nulla umquam humana consilia prospere cedere posse, ubi de divinis rebus ac religionis paper damaged⌈[nis]nis paper damaged⌉ ratione consilia negliguntur. Nos autem ulla nostra mora occasionem prae[(teri)]re or prae[(termitte)]re⌈prae(teri) paper damaged⌈[(teri)](teri) paper damaged⌉reprae[(teri)]re or prae[(termitte)]re⌉ nollemus, ut ii errores contra religionem Christianam amplius in provincia nostra pullare deberent. Quorum Dominum Deum vindicem acerrimum esse, in vicinia palam est. Quam ob rem reverendissimo domino Culmensi Dominatio Vestra Reverendissima persuadere velit, ut huic ma paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉lo, quo etiam in suo episcopatu premitur, pro virili parte sua occurrere non negle paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉gat.
Nam comitia Prutenica nullo impedimento erunt, cum inter illa et synodum, quae tridui aut quadridui spatio ad magis absolvetur, tantum temporis paper damaged⌈[emporis]emporis paper damaged⌉ interiecti erit, ut absoluta synodo ad comitia gradu{m} lento iter conficere pro die praestituto poterit. Nec etiam ex solius nostro pendet arbitrio, ut termi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉num ad aliud tempus, non communicato synodi concilio, differre possemus, cum quicquid nos agimus, in eo decretum totius synodi exsequemur.
Quod reliquum est, Reverendissimam Dominationem Vestram diu feliciter valere optamus.
Ex Lowicz, die III mensis Augusti anno Domini MDXLVII.
Dominationis Vestrae Reverendissimae frater Nicolaus archiepiscopus Gnesnensis subscripsit