Letter #623
Nicolaus CLENARDUS (CLEYNAERTS) to [Ioannes DANTISCUS]Leuven (Lovanium), [1531]-05-11
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus Pomesaniensis, clarissimo domino suo gratioso.
Salve, Domine Orator.
Sedulitatem tuam agnovi ex litteris, quas mihi legendas praebuit noster Conradus, communis amicus. Si quid de te meritus essem, vererer te pluribus adhortari, ut testatum istum amorem conservares. Nunc cum tantum immerenti tribuisti, non timeo, ne gratiam referre te velim, si vel obnixissime contendam, ut e misera hac lite tandem expediar: id quod non dubito, si per aliquem, quin per te, futurum sit. Non tamen mihi erit integrum longius a Lovanio discedere, vel hac quoque spe, siquidem condicionem hic novam sum nuper adeptus, quae et mihi et studiosis multis, ut puto, non erit inutilis. Suspicor Gemmam et hoc non tacuisse, et de fugitivo quoque Philippaeo rem omnem denarasse, qui profecto multo fuit melior, quam quam vanitatis auctor emunxerat.
Bene vale, vir humanissime, et me inter illos habe, qui gratissimi cupiunt esse, nec possunt.
Lovanii, ex Collegio Scholastici, XI Maii.
Tuus ex animo Nicolaus Clenardus