Oratores ⌊serenissimi domini nostri⌋ ex conventu electionis praeterito dederunt huc inter alios articulos unum
rogantes, quod ⌊sua Caesarea maiestas⌋ dignaretur dare ⌊serenissimo domino nostro⌋ litteras, quales divae memoriae ⌊Maximilianus Caesar⌋ dederat, videlicet promittendo, quod ⌊sua Caesarea maiestas⌋ nolit in aliquo magistro et ordini in ⌊Prussia⌋ adhaerentiam facere neque auxilia praebere, ubi ipse magister debito non facto in rebellionem concederet et bellum facere vellet. Ad hunc articulum responsum mihi est, si haberem huiusmodi litteras a ⌊Caesare⌋ defuncto datas, ut ostenderem, si non, ut scriberem, quod huc cum primis mitterentur. ⌊Sua Caesarea maiestas⌋ velit non solum vestigia avita insequi, verum etiam maiori benevolentia et affectu res ⌊serenissimi domini nostri⌋ prosequi et protectionem illarum assumere. Proinde si ⌊serenissimae regiae maiestati⌋ videbitur, quod tales litterae huc mihi mittantur, vel saltem copia authentica, quantum in me est et prout decet fidelem et humillimum servum et subditum ⌊suae maiestatis⌋ libenter facturus sum omnia. Nunc enim optima est talium rerum expediendarum commoditas. Si placebit, mittantur huc, modo ut scripsi, ad dominum ⌊Turzonem⌋ Augustam.