» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6238

Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), [1512-02-17 — 1512-02-28]

Early printed source materials:
1DANTISCUS 1764 p. 308-309 (in extenso)
2EOBANUS 1535 (Ad eundem Dantiscum) p. CC3v-CC[4]v (in extenso)
3EOBANUS 1539 p. 199r-200r (in extenso)
4PERIANDER (Ad eundem) p. 437-438 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Farragines, 1 (Sylvae 1.1)

p. 199r

AD EUNDEM DANTISCUM

Legimus hesterna ductas tibi luce Camenas
Pauca, sed aeternum carmina digna legi
Nostra tamen sero tibi quod responsa leguntur
Est eadem nobis quae tibi causa fuit
Scribis ut hesterno nimium madefactus Iaccho
Cyclopas capiti credis inesse tuo
Credibile est, nec enim novitas haec rara poetis
Quos fovet in molli gratia blanda sinu.

p. 199v

Sicut enim genio reliquis meliore beati
Sic etiam vita liberiore sumus
Praecipue si quando choro convenimus uno
Luxuriat blandis gratia picta iocis
Tunc nullos critica trutinamus fronte Platonas
Tunc procul invisus cogitur ire Timon
Sed Veneri, et Musis facile indulgemus, et illi
Qui capiti fecit pondera tanta tuo
Tunc Venus Idaeis circumdata floribus ultro
Aspirat pictis nuda cupidinibus.
Tunc quoque se nobis talem manifesta fatetur
Qualis ad Anchisen dicitur isse suum
Latior hic solito pulcher bona cornua Bacchus
Sauciat infuso pectora nostra mero
Saucia concipiunt genialem pectora flammam
Urget in assuetos ebria Musa sales
Natura hinc surgunt subiti dictante lepores
Innumeri risus, innumerique ioci
Quocirca nihil est quod vel mirere gravari,
Vel metuas Hesso non placuisse tuo
Vina animos ut mane gravant, ita vespere tollunt
Laetitiamque omnem frigide somne fugas.
Omnia quae fueras Hesso praesente loquutus
Ne dubita in partem suscipit ille bonam.
Atque utinam quidam non deteriora loquantur
Qui mihi nescio quo iure nocere student

p. 200r

Quos, ubi me nequeunt iusto comprehendere morsu
Non tamen iniusta pendere lance pudet.
Tu vero celebres inter numerande poetas
Scripta probas Hessi qualiacumque tui.
Et quoniam nostras laudas Dantisce Camenas
Te propriis dignum laudibus esse doces.
Ergo te merito nostrorum inscripsimus albo
Ultimus a primis ne videare, Vale.