Letter #6241
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-02-23
received Antwerp, [1531]-03-31 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in C[hristo] Patri, Domino, [domino Ioanni] episcopo Cul[mensi apud] sacram caesaream [et catholicam] maiestatem regio et [nostro oratori, s]incere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Scripsimus ita, ut voluit Strenuitas Tua litteras nostras reverendo domino archiepiscopo Rossanensi, quas cum praesentibus Strenuitati Tuae misimus. Quem nostro nomine salutabit et illi ipsas nostras litteras offeret.
De neg[o]tiis nostris ad praesens nihil scribimus Strenuitati Tuae. Multis namque et variis litteris nostris scripsimus antea, nullum tamen optatum responsum ab ea re[c]epimus. Et magnificus Ludovicus Aliphius, serenissimi regis et noster orator, scribit nihil litterarum a multis mensibus se a Strenuitate Tua habuisse, quo fit, ut tam nos quam ille nesciamus, quid agatur in negotiis nostris Barensibus. Quapropter hortamur Strenuitatem Tuam, ut quicquid expediverit duplicatis litteris nobis et magnifico Ludovico Aliphio significet, ut sciamus rebus nostris de remedio opportuno consulere.
Bene valeat Strenuitas Tua.
Datae Cracoviae, die XXIII Februarii M-o D-o XXXI-o
Ex mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium
Bona regina subscripsit