Letter #6261
Georgius SABINUS to Ioannes DANTISCUSs.l., [1546-06-05 — 1546-12]
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad Ioannem Dantiscum episcopum Varmiensem
Cum me propter Hyantias puellas,
Sacratum quibus hic recludo fontem,
Magno praesul amore prosequaris:
Me vir sollicito dolore pressus
Oravit, lacrimis per ora fusis,
Ut blandis mea te Camena verbis
Placaret sibi, leniens et acrem
Dulci carmine mitigaret iram.
Nam cum forte reus citatus esset,
Causa nescio qua tuum tribunal
Declinavit: ob id subire poenam
Est iussus, quasi contumax fuisset.
At quamvis mea Musa non libenter
Maestorum querimonias reorum
Tractet, causidici perosa munus:
Ipsius lacrimae tamen precantis,
Huc me commiseratione ducunt,
Ut nulla ratione carmen illi,
A me quod petit, atque profuturum
Confidit sibi, denegare possim:
Praesertim tua cum mihi benigna
Mens sit cognita plurimis ab annis.
Si quid carminibus moveris ergo,
Amphion quibus et canorus Orpheus
Moverunt lapides, ferasque tigres:
Te dilecta tuae per ossa matris,
Et cari cineres parentis, oro:
Te per laurigeras novem sorores,
Per si quid tibi dulce, vel suave est,
His obtestor et obsecro Camenis:
Concedas veniam reo petenti,
Laxataque gravi severitate,
Hanc illi modo noxiam remittas.
Te flectat pietas, et illa virtus
Quae magnos precibus viros moveri
Exemplo iubet ipsius Tonantis:
Te demum miseranda flectat uxor
Quae de paupere deprecans marito
Hinc suspiria dat, tibique supplex
Tendit bracchia parvulosque natos,
His placabilis aequiorque fias.
Sic longaevus agas, nec ulla prorsus
Durae incommoda sentias senectae:
Sic vitam tua fata cum reposcent,
Humani generis tibi redemptor
Praestet, molliter ut cubes, quietem.
Sacratum quibus hic recludo fontem,
Magno praesul amore prosequaris:
Me vir sollicito dolore pressus
Oravit, lacrimis per ora fusis,
Ut blandis mea te Camena verbis
Placaret sibi, leniens et acrem
Dulci carmine mitigaret iram.
Nam cum forte reus citatus esset,
Causa nescio qua tuum tribunal
Declinavit: ob id subire poenam
Est iussus, quasi contumax fuisset.
At quamvis mea Musa non libenter
Maestorum querimonias reorum
Tractet, causidici perosa munus:
Ipsius lacrimae tamen precantis,
Huc me commiseratione ducunt,
Ut nulla ratione carmen illi,
A me quod petit, atque profuturum
Confidit sibi, denegare possim:
Praesertim tua cum mihi benigna
Mens sit cognita plurimis ab annis.
Si quid carminibus moveris ergo,
Amphion quibus et canorus Orpheus
Moverunt lapides, ferasque tigres:
Te dilecta tuae per ossa matris,
Et cari cineres parentis, oro:
Te per laurigeras novem sorores,
Per si quid tibi dulce, vel suave est,
His obtestor et obsecro Camenis:
Concedas veniam reo petenti,
Laxataque gravi severitate,
Hanc illi modo noxiam remittas.
Te flectat pietas, et illa virtus
Quae magnos precibus viros moveri
Exemplo iubet ipsius Tonantis:
Te demum miseranda flectat uxor
Quae de paupere deprecans marito
Hinc suspiria dat, tibique supplex
Tendit bracchia parvulosque natos,
His placabilis aequiorque fias.
Sic longaevus agas, nec ulla prorsus
Durae incommoda sentias senectae:
Sic vitam tua fata cum reposcent,
Humani generis tibi redemptor
Praestet, molliter ut cubes, quietem.