» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6278

Ioannes DANTISCUS to [Leonardo LOREDAN]
Venice, 1516-07-04


Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, ASVenezia, Consiglio dei X, Deliberazioni miste, registri, tom. 40 (1516), f. 96v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

MDXVI die IIII Iulii in consilio X cum additione lecta fuit scedula infrascripta praesentata per magnificum secretarium serenissimi regis Poloniae super materia indutiarum cum caesarea maiestate.

Illustrissime Princeps et Domine, domine excellentissime.

Heri me Illustrissima Dominatio Vestra, ut opinor, sane intellexit, tamen propter maiorem certitudinem praesentibus omnia paucis complectar. Quarta iam vice eandem fere agens causam ad Illustrissimam Dominationem Vestram serenissimus dominus meus rex Poloniae, prout iam aliquotiens feci, me ad tractandum inter caesaream maiestatem et Illustrissimam Dominationem Vestram utrisque siquidem ob amorem Rei Publicae Christianae afficitur, reliquit, neque gratum esset suae maiestati, ut rebus infectis redirem. Conveni igitur consiliarium caesareae maiestatis, qui apud eandem cum primis est, cuius mentem novissime Illustrissimae Dominationi Vestrae exposui, et cum eo plurima, quomodo tandem post tot bella compositio fieret, contuli. Inter alia videbatur ei, quod rursus me ad Illustrissimam Dominationem Vestram conferrem ob hanc potissimum causam, si in recuperatione Brixiae Illustrissima Dominatio Vestra ad suscipiendum indutias, quas nuper sanctissimus dominus noster proposuit, lenior facta esset, ut contra Turcas, qui usque ad forum Iulii et circum passim grassantur, aliqua expeditio fieret persuasitque mihi, ut omni conamine Ilustrissimam Dominationem Vestram ad huiusmodi decem octo mensium indutias ineunda inducerem, quibus stantibus pax firma et certissima sequeretur. Proinde nactus iustam occasionem haec ad deferendum Illustrissimae Dominationi Vestrae nullis impensis et discrimibus parcendo huc appuli. Nihil profecto serenissimus dominus meus videret libentius, quam quod cum cesarea maiestate Illustrissima Dominatio Vestra post tot parte ab utraque clades vicissim illatas pro totius Christianae Rei Publicae contra infideles defensione esset unita, quodsi praedictas indutias suscipere intendit, ego interea hic perseverabo et per litteras efficiam, quod in effectum certum deducantur. Inter <i> m serenissimus dominus meus pro illo amore et benevolentia, qua Illustrissimam Dominationem Vestram et hoc inclitum dominium prosequitur, dabit omnem operam, quatenus caesaream maiestatem cum Illustrissima Dominatione Vestra componeret satissuperque ad utramque bellatum est nullumque bellum tam diuturnum fuisse compertum est, quod non postremo pax discussisset. Quaecumque in his per serenissimum dominum meum et me suae maiestatis servitorem fieri cupit, nihil diligentiae praetermittetur significet Illustrissima Dominatio Vestra. Cui me humiliter commendo.

Eiusdem Illustrissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Dantiscus serenissimi Poloniae regis secretarius