Letter #6352
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-08-30
received 1546-09-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus [Augustus] Dei gratia rex Pol[oniae] magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverendissime in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae ex Heilsperg die XXI mensis huius datas, ex quibus cognovimus, quid novi istuc adferatur ex Germania, scilicet quod unusquisque, ut affectus est, ita loquitur et scribit. Quicquid certi evenerit, scribat Paternitas Vestra, ut solet saepius.
Schedulam animo sincero et manu Paternitatis Vestrae scriptam legimus libenter. Qua in re quod superioribus scripsimus, id nunc demum repetimus iura et libertatem cuiuslibet nobis curae esse nec quicquam fecimus umquam, quod vel in minima re sentent[ia]e nostrae priori adversaretur.
Legatos Pruthenos audiemus pergrato animo et pro facultate nostra iuri et aequitati eorum non deerimus.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Vilnae, die penultima mensis Augusti anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Ex commissione sacrae maiestatis regiae propria