Quia tardissime fuit ad me perlatum, quod episcopali fueris dignitate illustratus, propterea sera gratulatio reprehendenda non est, Reverendissime Domine, qua de re tum gratulor et exopto, ut sempiternae Tuae Dominationi sit laudi dignitas ista, quae a viro magis illustratur, in quem collata est, cum etiam quibus verbis Dominationi Tuae gratias agam, non reperio, quod ad excellentem dominum ⌊Aliphium⌋ rescripseris, quod mei sis memor et studeas, quemadmodum possis meae exspecta written over satisfac⌈satisfacexspectaexspecta written over satisfac⌉tioni satisfacere, quam tua virtus, benignitas et humanissimae pollicitationes concitaverunt, verum quia per septennium ms. septemmnium(!)
⌈septenniumseptennium ms. septemmnium(!)
⌉ in hac me continui exspectatione et interim temporis iacturam aliquam non feci, sed assidue in perorandis et patrocinandis causis forensibus me exercui, a quarum mercennaria opera cupio tandem me liberare. Vestram propterea Dominationem vehementer exoro, ut huic meae subvenias sollicitudini, vel (ut verius dicam) propriae consulas saluti et honori, et postquam bono sidere mihi datum est habere licere tantum virum mei honoris amplificatorem, ut, quod pro amicos tuae virtutis studiosissimo coepisti opus, perficias, rogo, Reverendissime Domine, et mihi cures decerni alteram ex infrascriptis administrationibus: vel regiae aud<i>entiae provinciae ⌊Calabriae⌋, vel provinciarum Idrunti et Bari, in quibus duo creantur proreges et {et} apud quemlibet duo creantur magistratus, qui provinciales auditores appellantur, sunt non modicae administrationis et solent per biennium vel triennium decerni. Verum quia triennalis dictorum officiorum administratio magnum mihi conferret honorem et utilitatem, Vestram Dominationem habeo exoratam, ut omnem necessariam operam impendat, qua mihi triennalis alterutrius per ⌊caesarem⌋ decernatur administratio. Ex
p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉
utilior reputatur illa, quae geritur in provincia BCz, 243, p. 170 ⌊Calabriae⌋ et ea de re longe gratior mihi foret. Unum moneo Vestram Dominationem, quod si forte de dicta regia audientia ⌊Calabriae⌋ alius reperiatur provisus de recenti, itaque non sit in anno proximo sequenti vacatura, et obtinuerit Vestra Dominatio mihi decerni alteram videlicet provin written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉provinprovin written over ...⌉ciarum terrae Idrunti et Bari est necesse obtinere litteras cum clausula derogatoria privilegio istarum provinciarum, quo cavetur, ne provincialibus possint dictae administrationes decerni. Etsi pro anno immediate sequenti de p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉ regiis audientiis fuerit in alios facta collatio, itaque in anno sequenti non essent vacaturae, esset pur mihi gratum provideri de altera ex administrationibus iudicatuum mag(n)ae curiae vicariae in ⌊civitate Neapolis⌋, quae in anno proximo vel de mense Septembris vel Martii sunt vacaturae, per quam iudicatuum administrationem mihi pateret aditus ad maiora, si maioribus me dignum iudicarent, et ne vacuus altera ex p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉ administrationibus remaneam. In anno proximo sequenti Vestram Dominationem habeo exoratam, ut si possibile erit ante ingressum mensis Septembris sequentis anni, alteram ex dictis provisionibus dignetur ad me remittere. Vale igitur, Reverendissime Domine, et amici non esto immemor, qui omnem rem suam, causam seque totum tuae virtuti, fidei tradidit atque benignitati.