Letter #661
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Petrus Tomicius episcopus Cracoviensis, vicecancellarius Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, oratori regio apud caesarem Carolum Quintum
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime.
Mirum vel alienum hoc videri non debet Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod ego rarius ad illam scribam, maiestas enim regia paucos admodum mittit istuc nuntios, a quibus cum ego discedo, nescio cui tuto litteras meas committere ad Vestram Reverendissimam Dominationem possem, tametsi hoc tempore nihil habeam, quod scribendo ad illam secretum esse oporteat; sed utcumque est, de silentio meo velim, ut me habeat familiariter excusatum et illud aequi bonique consulat, non fit enim vel negligentia, vel oblivione, sed quia ita res est, ubi enim id vel honor, vel utilitas Dominationis Vestrae Reverendissimae exposceret, non silerem profecto, vel si cotidie scribendum foret.
Hic apud nos proxime praeteritis diebus in personis publicis ordo commutatus est, mortuo enim archiepiscopo Gnesnensi, cum ego ex certis honestis rationibus noluissem hinc Gnesnam me transferre, subrogatus est in locum illius reverendissimus dominus Mathias, episcopus Cuiaviensis, ad eius vero Cuiaviensem episcopatum dominus Ioannes Carnkowski, episcopus Premisliensis, suffectus, Premisliensi episcopatu ad dominum Ioannem Choyenski archidiaconum translato, cui omnia sacerdotia cum episcopatu reservabuntur. Ex sacerdotiis autem, quae habuit dominus Carnkowski, episcopus Premisliensis, praeposituram Cracoviensem, ad quam ius patronatus habui, ego contuli domino Ioanni Tharnowski, filio domini palatini Russiae. Skarbimiriensem vero praeposituram maiestas regia contulit domino Stanislao Oliesniczki; scholastriam Sandomiriensem contulit etiam maiestas sua domino Slanislao Tarlo, adempto illi plebanatu Sandomiriensi, quem maiestas reginalis Italo cuidam impetravit. Scholastriam autem Lanciciensem, insigne sacerdotium, quam dominus episcopus Cuiaviensis, archiepiscopus Gnesnensis designatus, hactenus tenuit et possedit, maiestas regia contulit domino Nicolao Samosczki, qui praeposituram Voynicensem resignavit domino Vilhelmo Iaroczki, reginalis maiestatis servitori, de quibus omnibus in urbem pro confirmatione magnis itineribus missus est nuntius.
Saepius contuli cum maiestate regia de reditu Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam cupio ex animo tandem videre incolumem, sed maiestatem suam adducere non potui, ut ad revocationem Reverendissimae Dominationis Vestrae hoc tempore consentiret, nam cum ita factum est, quod post missum in Hispaniam dominum Leviczki tam diu a caesare non discessit Dominatio Vestra Reverendissima, quoad in Germaniam descenderet, arripuit occassionem maiestas sua propter multa ardua reipublicae negotia Dominationem Vestram Reverendissimam istic retinendi, quam scit pro honore et ex dignitate sua istic omnia curare. Nunc etiam et aliud in prospectu habet maiestas sua; si enim concilium generale forte celebraretur, adiuncto quopiam alio oratore ad latus Dominationi Vestrae Reverendissimae, nemo melius et mandata referre, et locum maiestatis regiae cum dignitate sustinere praeter illam posset, quae per tot annos optime didicit, quid in istis excelsis locis et aulis facere et dicere cum decoro conveniat. Quare ego Dominationem Vestram Reverendissimam plurimum rogo, non fastidiat aliquantisper muneris istius sui curam, paulo enim tempore adhuc exacto, cum caesar Germaniam relinquet, Dominatio Vestra Reverendissima cum summo omnium plausu et suo ingenti honore ad cumulatam maiestatis regiae et reginalis gratiam huc revertetur felix. Ceterum commendo ex animo Vestrae Reverendissimae Dominationi filium domini Petri Dluski, mei boni servitoris, et cupio illam bene et feliciter valere.
Datum Cracoviae, XXV Iulii M-o DXXXI-o.