Letter #677
Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEINBrussels, 1531-08-29
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Sigismundo de Herberstein, serenissimae Romanorum, Hungariae et Bohemiae regiae maiestatis consiliario, domino tamquam fratri carissimo.
Magnifice Domine, salutem et commendationem plurimam.
Onero iterum Magnificentiam Vestram hoc litterarum fasciculo. Quam summopere rogo, non velit moleste ferre, quod toties hoc officium praestari petam, repensurus id aliquando omni studio, ubi vicissim Magnificentiae Vestrae usui esse possim. Uberioremque Magnificentiae Vestrae gratiam referet illustrissimus dominus castellanus, regni Poloniae cancellarius, cui in litteris meis mittendis non parum gratificatur. Nova non sunt alia, quam quod exitus hinc noster versus Spiram dilationem accepit. Quidam dicunt maiestatem caesaream in Cambray convenire debere cum sorore sua regina Franciae etc. Magnificentiam Vestram faustissime valere cupio.
Ex Bruxellis, 29 Augusti anno Domini 1531.
Magnificentiae Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus, confirmatus episcopus Culmensis