Letter #7067
[Sigismund I Jagiellon] to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], [1539]-12-23
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Varmiensi Ioanni
Reverende.
Cum intercedant simultates quaedam inter generosos Achacium Czema castellanum Gedanensem et Stanislaum Costhka thesaurarium terrarum nostrarum Prussiae, significavit nobis illustris dominus Prussiae dux, quod Achacius Czema futurum se in potestate eius receperit facturumque omnia, quae facienda illustritas eius putaverit pro concordia ineunda gratiaque reconcilianda. Hoc modo necessarium esse, ut sit vicissim aliquis in cuius potestate Stanislaus Costhka esse velit. Nos vero non videmus, quis ad eam rem aptior esse possit Paternitate Vestra. Quamobrem ab ea postulamus, ut ipsa causam agat Stanislai Costhka atque ita rem gerat, ut cum Achacio in gratia esse queat. Rem nobis valde gratam factura.
Datae XXIII-a Decembris.
Ad mandatum etc.