Letter #7069
[Sigismund I Jagiellon] to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-03-20
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[AGAD, LL, 9, f. 202v]
Episcopo Varmiensi
Reverende in Christo Pater etc.
Quod petit Paternitas Vestra, si quam animo offensionem accepimus ex eo, quod quae toties misso legato nostro postulavimus, ea obtinere adhuc [AGAD, LL, 9, f. 203r] in comitiis non potuimus, ut eam depositam ac prorsus oblitteratam velimus. Id nos, natura ad levitatem semper propensi, non gravatim fecimus, ut ex litteris nostris ad consiliarios terrarum nostrarum Prussiae scriptis Paternitas Vestra cognoscet. Quibus de gratia et favore nostro regio quidvis polliceatur, licebit atque eos una hortabitur, ut pro fide atque officio suo tempori provideant, quemadmodum pericula queant propulsari, quae cum Regno, tum terris nostris Prussiae propter vicinorum calamitatem gravia impendent. Quae res, quo maiori curae fuerit Paternitati Vestrae, hoc apud nos gratiam cumulatiorem iniverit, simul et de patria sua praeclare merita fuerit.
Quod in causa Bartholomaei Vogt ad Paternitatem Vestram scripsimus, dedimus id hominis importunitati, neque est, quod existimet illius dicta ita animo nostro inhaesisse, ut ea vera esse suspicati simus. Notior est nobis integritas Paternitatis Vestrae, quam ut cuiusquam delationibus in dubium nobis venire queat. Sed qua potuimus ratione, eum a nobis amandavimus, ut ab eius clamoribus liberi esse possemus. Quod vero scribit Paternitas Vestra se percupidam esse nostri videndi, in eo studium illius erga nos et observantiam agnoscimus. Neque nollemus ipsi quoque, quod sine incommodo Paternitatis Vestrae fieri possit, praesentis illius potestatem nobis dari.
Bene valeat etc.
Vilnae, XX-a Martii 1542.