Sacratissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime.
Humillimam servitutis et devotionis meae commendationem.
⌊⌋ mihi1531-10-08⌊ VIII-a Octobris praeteriti1531-10-08⌋ ex ⌊arce Strigoniensi⌋ generosus et strenuus miles dominus ⌊Caspar Mathyeyowski⌋, quod si ⌊Spirae⌋ apud Sacratissimam Maestatem Vestram agerem, ut apud eam intercederem in his, quae stipendium eius spectant, in quo XII equites et VIII equos currus trahentes alit, declaravitque mihi per litteras suas, quod cum sic in arce Strigoniensi tribus ferme mensibus immoratus fuisset in gravissima omnium rerum penuria et 700 ducatos suos aureos exposuisset requisivissetque saepius consiliarios bellicos Sacratissimae Maestatis Vestrae, ut aliquam conventionem de stipendio secum facerent, nihil in his tribus mensibus ab eis obtinere potuisset, illos tamen tandem per litteras suas ad praescriptum equorum numerum centum dumtaxat florenos Renenses sibi assignasse, cum quibus nequaquam se sustinere posset esseque in ea arce quosdam milites ⌊Hispanos⌋, quorum unus quolibet mense tantum acciperet, solverentur et illis ab illustri domino ⌊Saxoniae duce⌋ in ⌊Strigonio⌋ et ⌊Wissegrad⌋ constitutis, cuilibet ad tres equos 136 florenos quolibet mense. Unde me rogavit, ut hanc indignitatem et detrimentum eius in notitiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae perducerem. Quam humiliter rogo, velit huius ⌊boni militis⌋, quem ⌊domui Austriae⌋ semper addictum cognovi, clementiorem habere rationem et iubere, ut quamprimum illi pro numero equorum suorum satisfiat, utque ei honestiori et commodiori
stipendio provideatur, praesertim in tanta, ut scribit, omnium rerum penuria; sin vero, saltem ei, quod optat, facultas abeundi concedatur. Hoc, quemadmodum ⌊ille⌋ a me postulavit, ex consilio magnifici domini ⌊Vilhelmi de Rogendorff⌋ Sacratissimae Maiestati Vestrae significandum duxi. Cui supplico, ut id bono sic a me animo scriptum boni consulere et me cum omni eo, quod possum, humillime commendatum habere dignetur.
Christus Dominus noster Sacratissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Sacratissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus capellanus ⌊Ioannes Dantiscus⌋, episcopus Culmensis, serenissimi Poloniae regis orator, manu propria