Letter #724
Mikołaj KRAPITZ Jr to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1531-12-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo ecclesiae Culmensis, dignissimo domino suo gratiosissimo
Debitam debito obsequio oboedientiam.
Accepi Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras 7 Octobris ex Bruxellis datas, reddi quibus optat desideratque certior de his, quae modo fiunt in Paternitatis Vestrae Reverendissimae canonicatu illo Warmiensi aut, si quid gravius emerserit, ut per me significetur. Hercle, mihi in hunc cognitum diem cognitum est nihil praeter ea, quae prius scripsi. Verum, ut voluntati mandatoque Paternitatis Vestrae Reverendissimae satisfacerem, illico nuntium meum proprium Warmiam ad venerabilem dominum Ioannem Cymmerman direxi, rogans dominationem suam, quatenus me de statu et condicione modo vertenti canonicatus et praebendae Reverendissimae Paternitatis Vestrae certiorem reddat. Quod credo dominationem suam ob intuitum Paternitatis Vestrae Reverendissimae minus invitum facturum. Quamprimum de omnibus et singulis per eundem edoctus fuero, velocissime faciam Paternitatem Vestram Reverendissimam per litteras meas scire, quae intellexerim in detrimentum et iacturam vergere Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Quae utinam felicissime diu valeat et ad ecclesiam sponsam suam secundis veniat velis.
Ex Colmensehe, ipso die Sancti Nicolai anno Domini XXXI supra M et D-m.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis capellanus Nicolaus Crapicz