Letter #805
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-07-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo principi ac domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, oratori regio etc., domino ac patrono summo suo
Salutem.
Rogavit me harum lator, optime Princeps, eximius vir dominus doctor Sebaldus Monsterus Noribergensis, ut se tibi per epistulam quantumvis brevem commendarem, quod cum libenter in gratiam tanti viri essem facturus, suspicabar primum ex tuis proximis ad me datis litteris te iam omnino abiisse eamque ob rem, si quid scriberem, frustra me scribere. Deinde cum omnino mos gerendus esset amico nihil iniustum nihil etiam indignum flagitanti, duxi vel frustra potius scribendum esse quam non gratificandum amico. Rogo itaque te, mi carissime patrone, ut hunc virum ea qua reliquos omnes soles ms. solis(!) ⌈solessoles ms. solis(!) ⌉ quos tibi commendo benignitate complectaris; hoc in verbo quia insunt omnia, plura non adiiciam, et tu nosti Laconismos meos. Velim, si diutius tibi manendum sciero Ratisponae, redire ad te, quod ut mihi significes patrone stain⌈[patrone]patrone stain⌉ summe, te summopere rogo. Saluta omnes nostros, hoc est Campensem et fratres germanos tuos et vale felicissime.
Datae Noribergae, prima Iulii MDXXXII.
Tuae Reverendissimae Dominationi vere deditus Eobanus Hessus