Letter #812
Martin von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1532-08-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Servitiorum et orationum humili commendatione praemissa. Reverendissime et gratiosissime Domine.
Iucundissimo animo Vestram Reverendissimam Dominationem felicem et incolumem advenisse Cracoviam accepi; Deus Omnipotens annuere velit, ut in suo dominio eo velocius adesse possit pro sui episcopatus decenti gubernamine et nostro solamine speciali. Hic circa messem omni opera insistimus isto tempore, curando, ut omnia tempestive in horrea congregentur. Mercatori ante octo dies frumenta vendita sunt, quaelibet lasta pro XV marcis siliginis, seorsum et specialiter triticum venditum, modius per VIII grossos; meliori foro vendi non potuit. Reverendissimam Paternitatem Vestram obnixe obsecro et oro, significare non dedignetur, quo tempore apud suam ecclesiam adesse velit, ut eo commodius omnia necessaria pro eiusdem adventu subordinari possint. Cum his me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo et eandem diutissime felicem et incolumem valere exopto.
Ex
Postscript:
Propter celerem abitionem nuntii plura scribere non potui.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis servitor