Letter #82
[Piotr KMITA Sobieński] to Ioannes DANTISCUSs.l., [1544-03]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 1v unnumbered after f. 14
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo ms. i(!) ⌈oo ms. i(!) ⌉ Varm paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉iensi etc. domino amico suo observandissimo et hon(orand)issimo
Sentimus hic etiam illam civitatem dissensionibus fervere partimque novis partim sopitis malis interque alia haereseos strudere proptereaque pretium operae fore, ut illorum parvuli allidantur ad petram, dum adhuc in sinu sunt et correctionem sui recipiunt, ne, si inani inanimadversi(!) fiant, altius radicibus actis, in sublime ferant capu{n}t.
Quaesivi hic praeterea semotis arbitris ex regiis maiestatibus, num aut iam nunc aut post Vestrae Reverendissimae Dominationis ex humanis decessum ducem ad bona episcopatus eiusdem aspirare permisissent. Quae mihi responderunt neque sese de eo cogitasse, tantum abest, ut hoc facinus imperarint. Quare verisimile est, quod ille tam per Masoviam gradiens, quam alibi hanc famam de suo sparserit. Si quid tamen novi in ea re oboriri aliisve rescisset, praesertim de quibus aequum et necessarium me scire putaverit, quaeso, ut me secreto certiorem reddat. Ego vero nihil reliquum faciam, quod vel in Vestrae Reverendissimae Dominationis negotiis vel aliis facere oporteat. Quod si in aula tum praesens non essem, facile in aula meos etiam reperire est, qui litteras illius bene occlusas ad me perferri tuto studebunt. Hoc autem de me sibi persuadeat, velim, quod de sui amantissimo polliceri potest.
Quid rerum novarum hic agatur, prorsus non video, nisi hoc fortasse novum videatur, quod domini spirituales poscente atque adeo urgente id necessitate publica receperunt sese onus belli Turcici, si et quando finibus ingruerit nostris, una nobiscum de omnibus suis proventibus levaturos, personis tamen illorum exceptis, ne sacrificalis dignitas usibus prophanis violetur. Decreti sunt praeterea ex aliis regni ordinibus alii exercitus aliaque belli praesidia.
Audimus vero Turcam sub aestatis tempora in Hungariam rursus expeditionem maturare iamque Buda XV milia equitum per Danubium ad depopulandas Hungariae reliquias tam Poloniae quam Moraviae conterminas mississe. Quibus Hungari tametsi obviam ire vo written over e⌈eoo written over e⌉lu written over i⌈iuu written over i⌉nt, attamen misera illa gens iusti etiam exercitus for written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oror written over ...⌉mam vix iam explere potest, eo quod et seditionibus civilibus nullum ponit modum, et tot calamitatibus fatigati animi eius, haudquaquam constanter sese credere pugnae contra victores poterint, nisi fortasse dominus Deus in his animandis, illis vero terrendis mirabilis esse incipiat. Quandoquidem illius potentia tunc maxime sese exserere solet, cum de viribus humanis desperatur maxime. Quicquid tamen feret sors, tempu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉s proferet, quamquam iam vix quicquam spei melioris de illius gentis salute concipere possimus, etenim non ita pridem Ladislaus etiam More Hungarus quadam sua arce a Turcis violenter capta ad 20 centenaria auri fusi, ad 60 argenti etiam fusi unaque coronam auream olim regis Bosnae posteaque olim ducis dicti ercyk Lorincz de familia regum Bosnensium paper damaged⌈[sium]sium paper damaged⌉ oriundi, propriam novissime per u illegible⌈[u]u illegible⌉xorem illegible⌈[orem]orem illegible⌉ ipsius Ladislai More antea vero on the margin⌈verovero on the margin⌉ dicti ducis coniugem illuc importatam multamque praeterea pec(uniam) AAWO, AB, D. 9, f. 14v et omnifariae supellectilis vim una secum ipsa coniuge et liberis paper damaged⌈[iberis]iberis paper damaged⌉ in miseram captivitatem hostibus porrexit, ita illic urgentibus paper damaged⌈[tibus]tibus paper damaged⌉ sese fatis malum malo cumulatur indies.
Indicta sunt autem per caesaream maiestatem Spyrae comitia. Faxit dominus Deus, ut tanti in Turcam conatus aliquando prosperentur, quod fut written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉utut written over ...⌉urum facile nobis polliceri possemus, si conatibus ipsis et impendiis celeritas adderetur, qua sola hostis tantus crevit.
Quid autem eadem caesarea maiestas cum rege Gallorum rerum incoeptent(!), Vestra Reverendissima Dominatio, credo, etiam istic audit. Si quidem motus [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ esse on the margin, in the hand of other⌈esseesse on the margin, in the hand of other⌉ adeo obscuri non possunt, quin protinus totum spar text damaged⌈[par]par text damaged⌉gantur in orbem et omnes terrarum angulos maero text damaged⌈[aero]aero text damaged⌉re compleant, ne dicam, desperatione.