Letter #842
Mariangelo ACCURSIO to Ioannes DANTISCUSAugsburg, 1532-10-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, domino meo observandissimo.
Reverendissime Domine.
Et hoc quoque ad annum ipsum parum mihi fortunatum pertinere arbitror, quod absenti abeuntem te videre manumque illam omnibus amicam, omnibus munificam, omnibus doctiorem iungere non fuit datum. Tibi interim iter commodum adventus in patriam ceteraque ex sententia contigisse omniumque votis respondisse vehementer gaudeo. Nos Viennam venimus, pedem referentes hostem ut insequeremur, tanti non fuimus. Neque tanti (ut opinor) fuerat Pannonia et quicquid vel tueri tandem vel parari bello potuisset, ut Valdesium amitteremus. Vixit enim tuus ille meusque Valdesius et quod est lachrymabilius, cum lue interiret, videre laborantem affari consolari non licuit. Tum atqui nec funus sequi nec iacenti dare oscula, nec corpus condere, nec signare saxum nomine locus fuit. Vides denique quod parum fortunatum praedicabam, non annum esse tantum, sed aetatem.
Tum atqui vale, praesul optime, et mihi numquam non in pectore in ore inque oculis. Bernardum fratrem, Ioannem Levitium, Stanislaum Tarlum, Gioravinschin valere ac salvere cupio. Duo ista regni lumina Graccoviensem et Plocensem antistites salutatum reverenter adirem.
Augustae Vindelicorum, XX Octobris 1532.
Dominationis Vestrae Reverendissimae mancipium et tamquam filius oboedientissimus Mariangelus Accursius