Letter #848
Jan KARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUSWolbórz, 1532-10-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, Amice et Frater carissime ac plurimum honorande.
Sunt redditae mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae. Quamvis autem maluissem ipsam ego Reverendissimam Dominationem Vestram longo iam tempore mihi non visam videre et alloqui, praesentisque vivas audire voces, dextram deosculari et collo manus inicere, posteaquam tamen illud mihi fortuna fatisque nobis adversis negatum est, non potui non dolenter ferre et fortunam meam bis terque accusare. Epistulam autem eius et manibus obviis et animo sum totiens amplexatus iterumque ac iterum deosculatus.
Quam autem affert excusationem, non tantum admitto bonive consulo, verum et gratiam quoque ago et habeo quam maximam pro tali in me animo sic videlicet propenso et amico, qui tanta licet temporum atque locorum interveniente intercapedine videtur factus auctior, tantum abest, ut sit mutatus factusve tepidior. Quare et iterum ago gratias id unum ab Ea petens, ut quod suapte sponte facit, pergat facere ad ultimum et se praestans sui similem me solito amore complectatur de me sibi amica invicem omnia persuadendo.
Quam Vestram Reverendissimam Dominationem Deus omnipotens in multum aevi praestet incolumem atque secundet in omnibus. Cui istam ego incolumitatem et salvum atque honoratissimum post tot annorum curricula postque talium legationum munus summa cum laude et obitum et absolutum in patriam reditum, itidemque pontificalis dignitatis accessionem gratulor equidem ex animo.
Datum
in
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus