Reverendissimo in Christo patri et domino domino ⌊Iohanni Dantisco⌋ Episcopo Culmensi celebratissimo, viro doctissimo atque omnium humanissimo, et olim in studiis commilitoni suo amicissimo ad manus
Oblatae sunt mihi heri vesperi litterae ab eximio celebratissimoque viro domino ⌊Baltazere⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae cancellario, quibus nomine Excellentissimae Dominationis Vestrae petiit Vestram Eximiam Dominationem certiorem facerem super condicione moribusque ⌊Iohannis Hymmelreich⌋ Elaphopolitani seu Hirszpergensis cognati mei atque affinis. Cumque iam cenatum ituro mihi non daretur vel tantillum temporis, quo Dominationis Vestrae votis satisfacerem, nunc brevissimis, quod de illo vere sentiam, aperio. Iuvenis est ex consobrina mihi nepos honestis illisque consularibus, et certe famigerataque prosapia ortus, adulescens bonis naturae dotibus, versatili dextroque ingenio ac doctrina remotiore et non plebeia praedotus, ob idque bene instituendae pubi satis idoneus, Vestraeque Dominationis {Vestrae} Reverendissimae et cliens et cultor futurus non contemnendus.
Dum autem haec scribam, nolo oblitas videri ⌊Platonis⌋ verborum, qui cum ⌊Heliconi Czuceno(!)⌋ cuidam ad ⌊Dionisium Syracusanum⌋ ituro dedisset epistolam, illumque mansuetum (ut ⌊Plutarchus⌋ refert) et hominem frugi duxisset, epistolam tamen clausurus haec addidit: γράφω δέ σοι ταύτα περι ανθρώπου, ζώου φύσι ευμεταβόλου, id est: scribo vero tibi haec super homine animante suapte natura mutabili. Itaque, si Reverendissima Dominatio Vestra illum aut sibi non constantem, aut plus iusto quandoque bibacem resciverit, illum rogo et castigari, et a temerariis ausibus arceri vel mea causa iubeat, factura semper rem omnium mihi gratissimam.
Cum his Dominatio Vestra Reverendissima in longos annos recte prospereque valeat, cui me v... commendo.