Letter #894
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-02-1[5]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Culmensi
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater in Christo carissime ac plurimum honorande
Cum mei recommendatione longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Accepi litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis 14 Februarii datas, ex quibus didici statutum diem ad hunc locum sui adventus, qui ut faustus felixque sit, Deum precor. Sed hoc displicet, quod Vestra Reverendissima Dominatio decrevit praemittere suum dispensatorem, qui hospitia disponat, necessaria comparet. Ne autem hoc fiat, sed ut sese cum universa sua familia et comitatu recto itinere ad arcem hanc recipiat Vestra Reverendissima Dominatio, rogo. Secus id mihi non esset gratum et minus tolerabile, patefient eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia, quae haec domus pro sua exiguitate potest et valeat, equorum dumtaxat pars, si pluralita[s] fuerit in oppido, stabula cum pabulo necessario ex mea provisione accipient. Propinquius iter ex Osterrode seu Hogenstein huc proficiscendi Vestra Dominatio Reverendissima habebit per oppidum nostrum Gutstat, in quo domus mea nondum est restaurata, nec ibidem habeo praefectum, sed in curia Smolein, distans medium miliare ab illo. Est tamen in Gutstadt hospitium apud praeconsulem Thomam Ungerman conveniens, in quo illustris dux Prussie hinc Petercoviam annis duobus effluxis pergens cum sua consorte etiam pernoctavit. Si etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi non erit onerosum circuitum facere per oppida mea Wartenberg et Seburg, mandabo meis burgrabiis, quo Vestrae Reverendissimae Dominationi ibidem in arcibus meis debitam pro posse provisionem procurent.
In novis habeo etc. Cetera coram.
Interea Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et felicem esse cupio.
Datae Heilsberg, 13(!) Februarii 1533.