Letter #928
Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-04-10
received 1533-03(!)-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni dei gratia episcopo Culmensi, ... domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Reliquum expeditionum Dominationis Vestrae Reverendissimae cum sit iam antea hinc illi missum, puto esse hoc tempore in eius manibus.
Dominus castellanus Landensis, qui ad imperatorem Thurcorum orator designatus et missus fuerat, revertitur iam, rebus illic confectis ex sententia. Cuius litterarum exemplum mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae cum praesentibus. Maiestas regia post decursum aliquot septimanarum statuit proficisci in Lithuaniam, multis hic de ista profectione suae maiestatis non bene ominantibus, qui revocant ad memoriam illam, quotiens in regione illa versata est, ictam esse semper aliqua aegritudine.
Dignitates ac officia per mortem domini olim castellani Cracoviensis vacantia, sunt iam omnia distributa praeter sigilla, quae in conventu usque generali Regni conferentur. Maius procul omni dubio dabitur domino meo reverendissimo, de minori incertum est, communis tamen est omnium fere opinio, quod dabitur domino castellano Landensi.
Dominus praepositus noster Varmiensis videtur esse varius et nutabundus in partes varias, iam enim refert secuturum se regiam maiestatem in Lithuaniam, iam iturum se in Varmiam. Haec vero omnis sua sollicitudo ac varietas non ab alia re oriri videtur quam a cupiditate et ambitione episcopatus.
De sermone Alemanico perdiscendo lubens parerem monitis Dominationis Vestrae Reverendissimae, si liceret mihi per occupationes meas dare huic rei operam, non quod ambiam sublimiora, quae loco fructus ex hoc eodem sermone consecutura ostentare mihi videtur litteris suis Dominatio Vestra Reverendissima, ea enim revera nec opto neque ambio, sed quod peritia sermonis huius consecuta, possem censeri et esse in rebus humanis perfectior. Bonam quidem partem illius intelligo, sed loqui ipse tantum nescio. Me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, ex animo commendo valereque illam diu sanam et felicem vehementer desidero.
Datae Cracoviae, feria quinta Magna anno Domini MDXXXIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Albertus Kiewiensis canonicus Varmiensis