Letter #93
Ioannes DANTISCUS to Clergy of Ermland (Warmia)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-01-01
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dei gratia Episcopus Varmiensis.
Universis et singulis diocesis nostrae parochis et animarum curatoribus atque ad populum nobis commissum contionatoribus salutem in Domino.
Cum passim hoc nostro tempore diversi ab ecclesia catholica catechismi circumferantur, quibus simplici vulgo imponitur, hunc libellum ex sacris evangeliis et sanctorum patrum constitutionibus conscriptum ad vos sub sigillo nostro dedimus, ut ex eo purae religionis et verae pietatis dogmata plebi depromatis, ne pravis doctrinis iniciatur. Quod ex contionibus vestris sub censuris ecclesiasticis et sub iurata nobis oboedientia a vobis fieri volumus et hortamur.
Datae ex arce nostra Heilsberg, ad anni huius ineuntis felicitatem, prima Ianuarii MDXLVI.
Postscript:
Volumus etiam, ut archipresbiter in cuiuslibet anni principio revideat, si libellum hunc habeant sub eo plebani.