Poem #183
De duabus Lucretiis, barbara et Romana. De Lucretia barbarawritten [1530-10 — 1531-03] first edition [1531, spring or early summer]
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Early printed source materials:
1 | COMES p. C3v-C4r (in extenso) |
Prints:
1 | KRZYCKI 1888 (De Lucretia barbara) No. VI.VII, p. 199-201 (in extenso) |
2 | TOURNOY p. 72-74 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
De Lucretia barbara
Regis apud matrem degebat virgo decentiForma, rex cuius captus amore fuit.
Quam prece nec precio quum flectere posset, amanti
Mater opem nato clam miserata tulit.
Immisit thalamo cupidum, quo sola puella
Texebat nivea serica picta manu.
Ingressus pavidam mox vi tentavit, at illa
Blanditias fingens talia verba dedit:
”Est quod agam quo sim magis apta, recede parumper
Hinc modo; quod poscis vi, tibi sponte dabo”.
Substitit ante fores spe fervidus ille recepta,
Illa fugae coepit quaerere mille modos.
Clausa tamen quum non evadere posset amantem,
Tum praeceps stuprum ne pateretur, ait:
“Ex hac me superis castam commendo fenestra”,
Servato fregit sicque pudore gulam.
Dicite qui veteres extollitis Heroinas,
Estne pudicitia clarior ulla prior?
Se fixit vim passa prius Lucretia ferro,
Quam vi corrumpi maluit ista mori.
Haec compressa tulit prognatum rege potenti,
Casta manens regi praetulit ista necem.
Perdidit haec Romana minis deiecta pudorem,
Barbara re nulla victa sed ista fuit.
Haec metuens facinus ne post vulgaret adulter
Fassa scelus, proprio concidit ense prius.
Dedecus ista tegens potuisset opes et honores
Sperare, et vitae commoda multa suae
Deliciisque frui tam magni regis in aula,
Vivere sed duxit turpe, manente nota.
Sic Cymbras imitata olim se casta necavit,
Sed tamen hinc Cymbris anteferenda venit.
Hostibus hae tradi amissis timuere maritis,
Noluit haec vivens rege ab amante capi.
Quantum igitur nostris virtus superatur in oris
Itala, monstravit virginis huius opus.
O foelix una ante alias quas prisca tulerunt
Saecula, barbarici gloria magna soli.
Nomen adhuc res ipsa recens ne cognita laedat
Suppressi, quod post libera fama dabit.