Poem #99
Pro Caesare et Gallo 3written [1540-07-06 — 1540-07-31] first edition 2006
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | OSOSIŃSKI 2006 Nieznane (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) p. 251 (in extenso) |
2 | OSOSIŃSKI 2007 (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) p. 42 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod servata fides Galli cum Caesare probro
Vertitur, authoris dedecus esse reor.
O mores, o nunc quae tempora, scilicet artis
Hoc erit, ut fidei fraus petat atra locum?
In vitium virtus vertatur, melque venenum,
Et bona dicantur deteriora malis.
Argute siquidem, quod Gallo Caesar ut hosti
Stultus erat credens, tum sed amicus erat.
Hoc quoque, quod Gallus stulte dimiserit hostem,
Tum sed amicitiae foedus utrique fuit.
Recto iudicio bene si metiris utrumque,
Quos censes stultos, desipuisse neges.