Wiersz #34
In exercitum Germanicumnapisany 1520 pierwodruk 1855
Publikacje:
1 | AT 5 (In exercitum Germanicum Polonos fugientem) s. 345-347 (in extenso) |
2 | Dantisci Carmina (In exercitum Germanicum) Nr 28, s. 134-136 (in extenso) |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Quod Deus esse solet coeptis adversus iniquis,
Ex actis liquido temporis huius habe!
Promissis fretus, miles Germane, rapinis
Sarmaticum fueras ausus inire solum.
Vellera, quae Tyriis sunt decorata togis;
Sperabas gemmis, auratis torquibus, armis,
Exuviis et equis non sine laude frui.
Iamque velut victor partitus es oppida et agros
Sigismundus at haec, rex invictissimus, apte
Cunctando intrepido pectore cuncta tulit.
In primisque Deo, non ut dux vester ad artes
Conversus magicas, seque suosque dedit.
Omnipotens, quem tu laedere saepe soles,
Quem tu tot probris per viscera, vulnera, mortem
Perque sacra illius singula membra notas.
Solus hic ex nutu rerum moderatur habenas
Ille piis oculis partes respexit ad aequas
Et iustas placida pertulit aure preces,
Terruit inflatas subita formidine gentes
Et turpi pressit corda superba metu.
Armaque profuerant, tela minaeque nihil.
Caesus es, es captus toties et deinde repulsus,
Victus et a parva non sine clade manu.
Sic modo pro nigris cutis est data nigra sobellis,
Proque auro et gemmis succurrit turpis egestas,
Ex hac militia est quae nisi sola comes,
Et quod equo celeri Germana per oppida ferri
Sperabas, macer hinc vix pedes ire potes;
Absumptusque fame turpiter inde fugis.
Et modo qui terras fueras partitus et urbes,
Iam profugo nusquam stat tibi certa domus.
Pellere cum quondam caelesti sede Gigantes
Tu quoque iunxisti tumefactus Pelion Ossae,
Sed subito fractus fulmine ad ima cadis.
Quis dare te iussit tam paucis terga Polonis,
Quis te Prutheno iussit abire solo?
Librat et elatis coepta secunda negat!
I nunc et iacta te Gallos teque Britannos
Anteque tot Latios te superasse duces!
Quae te Sarmaticas fugientem turpiter oras
Nosce viros, hic qui gelidam nascuntur ad Arcton,
A te contempti namque fuere prius!
Hi toties Moscos stravere Scythasque Getasque,
Cum quibus assidue Martia bella gerunt,
Contra hostes, prompti semper ad arma, crucis,
Quam modo, qui merito deberent, nemo tuetur,
Sint etiam astricti religione licet,
Immo crucis nuper iuncti sunt hostibus, illam
Nunc igitur vindex scelerum Deus exstitit aequus,
Te propere in turpem compulit ire fugam.
Ex actis liquido temporis huius habe!
Promissis fretus, miles Germane, rapinis
Sarmaticum fueras ausus inire solum.
5
Serica sperabas, nigrae pretiosa sobellaeVellera, quae Tyriis sunt decorata togis;
Sperabas gemmis, auratis torquibus, armis,
Exuviis et equis non sine laude frui.
Iamque velut victor partitus es oppida et agros
10
Speque tumens super his scripta superba dabas.Sigismundus at haec, rex invictissimus, apte
Cunctando intrepido pectore cuncta tulit.
In primisque Deo, non ut dux vester ad artes
Conversus magicas, seque suosque dedit.
15
Numquam deseruit iustos et recta petentesOmnipotens, quem tu laedere saepe soles,
Quem tu tot probris per viscera, vulnera, mortem
Perque sacra illius singula membra notas.
Solus hic ex nutu rerum moderatur habenas
20
Et fiunt subito, quae fieri ille iubet.Ille piis oculis partes respexit ad aequas
Et iustas placida pertulit aure preces,
Terruit inflatas subita formidine gentes
Et turpi pressit corda superba metu.
25
Nil vagus incessus, nil grande sonantia verbaArmaque profuerant, tela minaeque nihil.
Caesus es, es captus toties et deinde repulsus,
Victus et a parva non sine clade manu.
Sic modo pro nigris cutis est data nigra sobellis,
30
Quam dedit inclemens fumus et aura tibi.Proque auro et gemmis succurrit turpis egestas,
Ex hac militia est quae nisi sola comes,
Et quod equo celeri Germana per oppida ferri
Sperabas, macer hinc vix pedes ire potes;
35
Exuviisque cares, pannosus, nudus inopsque,Absumptusque fame turpiter inde fugis.
Et modo qui terras fueras partitus et urbes,
Iam profugo nusquam stat tibi certa domus.
Pellere cum quondam caelesti sede Gigantes
40
Tentavere Iovem, quid retulere, liquet.Tu quoque iunxisti tumefactus Pelion Ossae,
Sed subito fractus fulmine ad ima cadis.
Quis dare te iussit tam paucis terga Polonis,
Quis te Prutheno iussit abire solo?
45
Esse Deum credas, iusta qui singula lanceLibrat et elatis coepta secunda negat!
I nunc et iacta te Gallos teque Britannos
Anteque tot Latios te superasse duces!
Quae te Sarmaticas fugientem turpiter oras
50
Gloria, quod sequitur te, fugitive, decus?Nosce viros, hic qui gelidam nascuntur ad Arcton,
A te contempti namque fuere prius!
Hi toties Moscos stravere Scythasque Getasque,
Cum quibus assidue Martia bella gerunt,
55
Teque procul tutum tranquilla per otia redduntContra hostes, prompti semper ad arma, crucis,
Quam modo, qui merito deberent, nemo tuetur,
Sint etiam astricti religione licet,
Immo crucis nuper iuncti sunt hostibus, illam
60
Quamvis veste gerant, non tamen intus habent.Nunc igitur vindex scelerum Deus exstitit aequus,
Te propere in turpem compulit ire fugam.