Text #328
Sigismund II Augustus Jagiellon to Sigismund I JagiellonVilnius 1547-02-25
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
King Sigismundus II Augustus to the king Sigismundus I
Vilnius, 25.02.1547
Serenissime Rex et noster parens colendissime. Quae sit cura et solicitudo petitionesque statuum terrarum Prussiae, vt concessiones praefecturarum alienigenis contra iura eorum, vt asserunt, factae in integrum restituantur, Serenissima Maiestas Vestra ex aliis literis nostris abunde intelligere dignabitur. Itaque, si Serenissima Maiestas Vestra preces eorum exaudiendas duxerit, maiorem in modum rogamus, velit generosum Ioannem a Baisen castellanum Elbingensem, cum propter patris eius merita, tum eius singularem virtutem bene merendique studium, in capitaneatu Gneuensi clementer conseruare, ab omnibus enim nobis commendatur, ita vt facile credamus Serenissimam Maiestatem Vestram hoc beneficium suum in hominem gratum collaturam esse. Quod nos omni studio officiisque nostris obsequentissimis mereri contendemus. Deus omnipote<n>s seruet et regnare faciat Serenissimam Maiestatem Vestram diutissime sanam et felicem. Cuius gratiae et amori paterno nos ipsos etiam atque etiam vnice commendamus.
Vilnae, die XXV Februarii anno domini M.D.XLVII