Dudum per honorabilem ⌊Ioannem de Curiis⌋, notarium fidelem on the margin⌈fidelemfidelem on the margin⌉ nostrum, Vobis voluntatem notificavimus nostram et pro moneta, et pro bonis ad nos per mortem sterilium mortuorum civium vestrorum devolutis. Miramur tamen, quid sit, quod tanto tempore nobis non respondeatis, et idcirco, quoniam credimus ⌊notarium⌋ illum nostrum iam excessisse ⌊Italiam⌋ versus, uti accinxerat se iturum. Vestras ergo Fidelitates hortamur mandamusque, quatenus monetas nostras ⌊regnique⌋ nostri recipiant et recipi praecipiant in ⌊civitate nostra Gedanensi⌋. Si secus fecerint, intelligant, quanta inconvenientia esset nos ferre, quod vos ipsi, subditi existentes nostri, contemneretis maiestatis nostrae numisma in medientibus, cum illi in exteris locis ubique remotioribus receptibiles fuerint.
Qua in re volumus et mandamus, quatenus pro ⌊conventione generali⌋ in ⌊Lublin⌋, uti binas vobis scripsimus litteras, futura certa vestra diffinita responsa nobis mittere debeatis. Simul tunc etiam nobis mittant Fidelitates Vestrae bonorum ad nos ex morte civis sterilis devolutorum aut valorem, aut ipsa bona consignent in manus nobilis ⌊Mathiae Czimerman⌋ praeconsulis et burgrabii Gedanensis et in ⌊civitate⌋ eadem nostra officialis specialis ⌊regni⌋ nostri. Sciant autem, quia ius illud regium nequaquam negligere volumus neque possumus, cum illud fuerit proprie ius recogniti imperii ⌊regni⌋ nostri sic in regno nostro, uti ubique locorum dominiorum Christianorum.